Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT V.
17 | Sed etiam ille cavendus est, qui videri potest, quicumque irritat, quicumque incitat, quicumque exasperat, quicumque incentiva luxuriae aut libidinis suggerit. Quando ergo aliquis nobis conviciatur, lacessit, ad violentiam provocat, ad iurgium vocat: tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator est enim qui nos provocat, qui iniuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat. |
18 | Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? Loquere, si audes. Sed non audes: mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: victum sese putat, irrisum, posthabitum atque illusum. Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem invenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conviciatus est, hunc contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conviciati sunt. Uterque condemnatur, nemo absolvitur. Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, similia agam: iusti est autem dissimulare, nihil loqui, tenere bonae fructum conscientiae, plus committere bonorum iudicio, quam criminantis insolentiae, contentum esse gravitate morum suorum. Hoc est enim silere a bonis; quia bene sibi conscius, falsis non debet moveri: nec aestimare plus ponderis in alieno esse convicio, quam in suo testimonio. |
19 | Ita fit ut etiam humilitatem custodiat. Si autem nolit humilior videri, talia tractat, et dicit ipse secum: Hic ergo ut me contemnat, et in conspectu meo loquatur talia adversum me, quasi non possim ego ei aperire os meum? Cur non etiam ergo dicam, in quibus eum moestificare possim? Hic ergo ut mihi iniurias faciat, quasi vir non sim, quasi vindicare me non possim? Hic ut me criminetur, quasi ego non possim graviora in eum componere? |
20 | Qui talia dicit, non est mitis atque humilis, non est sine tentatione. Tentator eum exagitat, ipse ei tales opiniones inserit. Plerumque adhibet hominem, atque apponit nequam spiritus, qui haec illi dicat: sed tu in petra fixum vestigium tene. Etsi servus convicium dicat, iustus tacet; etsi infirmus contumeliam faciat, iustus tacet: etsi pauper criminetur, iustus non respondet. Haec sunt arma iusti, ut cedendo vincat. Sicut periti iaculandi cedentes solent vincere, et fugientes gravioribus sequentem vulnerare ictibus. |