Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT IV.
14 | Haec si custodiat aliquis, fit mitis, mansuetus, modestus. Custodiendo enim os suum, et retinendo linguam suam, nec prius loquendo quam interroget, et expendat atque examinet verba sua, si dicendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sermonis huius est: is profecto exercet modestiam, ac mansuetudinem, et patientiam; ut non ex indignatione et ira in sermonem erumpat, non alicuius passionis indicium det in verbis suis, non ardorem libidinis flammare in sermone suo indicet, et inesse dictis suis stimulos iracundiae: ne sermo postremo qui commendare interiora debet, vitium aliquod esse in moribus, aperiat et prodat. |
15 | Tunc enim maxime insidiatur adversarius, quando videt nobis passiones aliquas generari: tunc fomites movet, laqueos parat. Unde non immerito, sicut audisti hodie legi, Propheta dicit: Quia ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero [Psal. 90, 3]. Symmachus irritationis verbum dixit, alii perturbationis. Laqueus adversarii est sermo noster: sed etiam ipse non minus adversarius nobis. Loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos vulneret. Quanto tolerabilius est alieno gladio, quam nostro perire! |
16 | Explorat ergo adversarius nostra arma, et concutit sua tela. Si viderit moveri me, inserit aculeos suos, ut seminaria iurgiorum excitet. Si emisero verbum indecorum, laqueum suum stringit. Interdum mihi quasi escam proponit vindictae possibilitatem; ut dum vindicari cupio, ipse me inseram laqueo, et nodum mortis astringam mihi. Si quis ergo hunc adversarium sentit praesentem esse, tunc magis custodiam adhibere debet ori suo, ne det locum adversario: sed non multi hunc vident. |