Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT III.
9 | Quid igitur? Mutos nos esse oportet? Minime. Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi [Eccles. 3, 7]. Deinde si pro otioso verbo reddimus rationem, videamus ne reddamus et pro otioso silentio. Est enim et negotiosum silentium; ut erat Susannae, quae plus egit tacendo, quam si esset locuta [Dan. 13, 3]. Tacendo enim apud homines, locuta est Deo: nec ullum maius indicium suae castitatis invenit, quam silentium. Conscientia loquebatur, ubi vox non audiebatur: nec quaerebat pro se hominum iudicium, quae habebat Domini testimonium. Ab illo igitur volebat absolvi, quem sciebat nullo modo posse falli. Ipse Dominus in Evangelio [Matth. 26, 63] tacens operabatur salutem hominum. Recte ergo David non silentium sibi indixit perpetuum, sed custodiam. |
10 | Custodiamus ergo cor nostrum, custodiamus os nostrum; utrumque enim scriptum est: hic, ut os custodiamus, alibi tibi dicitur: Omni custodia serva cor tuum [Prov. 4, 23]. Si custodiebat David, tu non custodies? Si immunda labia habebat Esaias, qui dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam [Esai. 6, 5]: si propheta Domini immunda habebat labia, quomodo nos munda habemus? |
11 | Et cui, nisi unicuique nostrum scriptum est: Sepi possessionem tuam spinis . . . et argentum et aurum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et vectem, et verbis tuis iugum et stateram [Eccli. 28, 28, 29]? Possessio tua mens tua est: aurum tuum cor tuum est: argentum tuum eloquium tuum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum [Psal. 11, 7]. Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus. Sepi ergo hanc possessionem, et circumvallato cogitationibus, munito spinis, sollicitudinibus; ne in eam irruant, et captivam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graves, ne diripiant vindemiam eius, transeuntes viam. Custodi interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cuius fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agri. |
12 | Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans. Alliga sensum tuum, non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam [Esai. 1, 6]. Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur. |
13 | Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet: et obseretur diligentius; ne quis in iracundiam excitet vocem tuam, et contumeliam rependas contumeliae. Audisti hodie lectum: Irascimini et nolite peccare [Psal. 4, 5]. Ergo etsi irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus: sed iugum sit verbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura; ut lingua tua menti subdita sit. Restringatur habenae vinculis, frenos habeat suos, quibus revocari possit ad mensuram: sermones proferat libra examinatos iustitiae: ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus. |