monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Officiis, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT II.

5 Quid autem prae caeteris debemus discere, quam tacere, ut possimus loqui: ne prius me vox condemnet mea, quam absolvat aliena; scriptum est enim: Ex verbis tuis condemnaberis [Matth. 12, 37]. Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis, loquendo; cum tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo peccatum incidisse, vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui novit tacere. Denique Sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere [Esai. 50, 4]. Merito ergo sapiens qui a Domino accipit, quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus [Eccli. 20, 7].
6 Ideo sancti Domini, qui scirent quia vox hominis plerumque [Vet. edit cum mss. aliquot, peccati annuntia est: eaedem edit. in margine, ac Rom. in textu cum mss. uno vel altero, peccato adiuncta est: alii codd. frequentissimi nobiscum faciunt.] peccati annuntiatio est, et initium erroris humani, sermo est hominis, amabant tacere. Denique sanctus Domini ait: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea [Psal. 38, 2]. Sciebat enim et legerat divinae esse protectionis, ut homo a linguae suae flagello absconderetur, et a conscientiae suae testimonio [Iob 5, 21]. Verberamur enim tacito cogitationis nostrae opprobrio; et iudicio conscientiae: verberamur etiam vocis nostrae verbere, cum loquimur ea quorum sono caeditur animus noster, et mens consauciatur. Quis autem est qui mundum cor a peccatorum habeat colluvione, aut non delinquat in lingua sua? Et ideo quia neminem videbat [Erasm. et seq. edit. cum paucis mss., castum os servare.] sanctum os servare posse ab immunditia sermonis, ipse sibi silentio legem imposuit innocentiae; ut tacendo culpam declinaret, quam vix effugere posset loquendo.
7 Audiamus ergo cautionis magistrum: Dixi, custodiam vias meas, [Erasm. et seq. edit., hoc est tacito.] hoc est, dixi mihi, tacito cogitationis praecepto indixi mihi, ut custodirem vias meas. Aliae sunt viae quas debemus sequi, aliae quas custodire: sequi vias Domini, custodire nostras; ne in culpam dirigant. Potes autem custodire, si non cito loquaris. Lex dicit: Audi, Israel, Dominum Deum tuum [Deut. 6, 3]. Non dixit, loquere, sed audi. Ideo Eva lapsa est, quia locuta est viro, quod non audierat a Domino Deo suo. Prima vox Dei dicit tibi: Audi. [Ita mss. exceptis tribus, quorum unus legit custodias, alter autem, cito corrigas. edit. vero cum mss. Full., si audis, custodis (Rom. et Full., custodi) vias tuas: et si lapsus es, cito corrige. Infra autem ubi ex mss. fere omnibus reposuimus, ut non delinquas: edit. cum paucis mss. legunt, et non delinques.] Si audias, custodis vias tuas: et si lapsus es, cito corrigis. In quo enim corrigit iuvenior viam suam, nisi in custodiendo verba Domini [Psal. 118, 9]? Tace ergo prius, et audi, ut non delinquas in lingua tua.
8 Grave malum ut aliquis ore suo condemnetur. Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem [Matth. 12, 36], quanto magis pro verbo impuritatis et turpitudinis! Graviora enim sunt verba praecipitationis quam otiosa. Ergo, si pro otioso verbo ratio poscitur, quanto magis pro sermone impietatis poena exsolvitur!
Ambrosius HOME

bnf1732.205 csg97.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik