monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De Officiis, 1, II.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT PRIMUM.

1 Non arrogans videri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos [Psal. 33, 12]. In quo licet et humilitatem verecundiae eius spectare et gratiam. [Mss. aliquot, docendo enim timorem, etc. Plures autem ac potiores, nec non edit. omnes, ut in textu. Rursus ubi vet. edit. cum mss. nonnullis, insigne documentum verecundiae; melius Rom. cum longe maxima parte mss., insigne verecundiae, hoc est, signum et quasi vexillum verecundiae.] Dicendo enim, timorem Domini, qui communis videtur esse omnibus, expressit insigne verecundiae. Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, [Vat. cod. unus, et effectae beatitudinis.] et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, [Ita edit. ant. et scripti cod. magno numero: Rom. vero et plures ex eisdem ant. in margine, pudenter significavit: edit. ultimae Paris. ac mss. non pauci, prudenter; unus etiam, potenter significavit.] evidenter significavit.
2 Et nos ergo ad imitandam verecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, [Mss. aliquot, quae ille Spiritus.] quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et [Era. et seq. edit. cum tribus aut quatuor mss., usu comperta: melius Amerb. cum mss. ut minimum, viginti quinque, visu comperta. Quomodo enim sibi usu, id est, experientia, comperta diceret, eo loci quo se adeo in scientia ecclesiastica tironem profitetur? sed visu, id est, legendo, comperta; indicat videlicet exempla virtutum quae consignata in Scripturis animadvertit, se traditurum. Sed praeterea non obscure significat vix aliud quidpiam esse quod arctius sanctiusve astringat episcopos, quam docendi munus. Verum quidem est iam inde a primis Ecclesiae saeculis hanc provinciam a quibusdam praesulibus demandatam fuisse presbyteris, inter quos illud officium Augustinus et Chrysostomus tanta cum Ecclesiae utilitate obierunt, quanta cum eiusdem pernicie infamis Arius: attamen S. Ambrosius has episcopatus sui partes ipse per se numquam non implevit, qui non solum clericos, sed etiam populum suum erudiebat, publice singulis dominicis verba faciens; ut Confess. lib. VI, cap. 3, testatum reliquit Augustinus, et nos superiore tomo, admonit. in exposit. Evang. sec. Lucam observavimus.] visu comperta atque exemplo, vobis quasi liberis tradimus; cum iam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores [Ephes. 4, 11].
3 Non igitur mihi [Nonnulli mss. et Gill. in margine, vigilantiam apostolorum.] apostolorum gloriam vindico. Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei? Non prophetarum gratiam, non virtutem evangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas divinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere. Unus enim verus magister est, qui solus non didicit [Non pauci mss., quod homines doceret.] quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant.
4 Quod ne ipsum quidem mihi accidit. Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis [Infula erat capitis ornamentum e laneo filo, quod non solum magistratibus conveniebat, sed etiam supplicibus oratoribus, sacerdotibus, immo vero et victimis ipsis. Quod porro Ambrosius raptum se a tribunalibus ad sacerdotium dicit, id fusius explicat Paulinus in eius vita; unde eamdem rem alii postea mutuati sunt.] infulis ad sacerdotium, docere vos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante [Omnes edit. post verbum discere, sic prosequuntur: Et quantumlibet quisque profecerit, nemo est qui doceri non egeat, dum vivit. Sed cum isthaec omnino in mss. desiderentur, si Laudinum unum excipias, at vix edit. ipsis antiquiorem, nec paucis interpolatum huiusce modi laciniis; manifestum est non aliud nisi marginalem aliquam notam esse, quae incogitanter in textum inducta est.] discere.
Ambrosius HOME

bnf1732.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik