Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXXIV.
0 | Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit: et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cuius nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur. |
126 | Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit? Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis: aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda. Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit? Ideoque Propheta pulverem impiis comparavit dicens: Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae [Psal. I, 4]. Eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima, quae fructus utiles generare non possit. |
127 | Qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem genuerit, qui erat venator ante Deum? Unde dictum est: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum [Gen. X, 9]. Quid igitur aliud pulvis et arena generaret, nisi terrenum hominem; eo quod impius coelestibus terrena praeponat. Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt. |
128 | Altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit voluptates, eas sequitur, et putat his se posse ad Dei gratiam pervenire, et regnum coeleste huiusmodi erroribus deferendum, is adversum coelestia contumaci praeliatur affectu. Propterea et in proverbio est de eo qui deliquerit: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum. Nembroth autem per interpretationem dicitur Aethiops. Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei. Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio eius. Irrationabilis ergo miscetur irrationabilibus passionibus; et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator huiusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari. Denique Nembroth huius principium regni Babylon, hoc est, confusio; eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est. |