Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXXIII.
0 | De CCCL annis quos Noe post diluvium vixisse traditur; tum de posteritate Iapheth ad litteram ac moraliter. |
123 | Nunc quoniam post diluvium Noe dicitur [Gen. IX, 28] vixisse trecentis et quinquaginta annis, nequaquam praetereundum putamus. Nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cuius typo iustus a diluvio liberatus est. In quinquaginta Iubilaeus est numerus remissionis quo Spiritus sanctus missus a coelo est, gratiam humanis pectoribus infundens. Perfecto igitur numero remissionis et gratiae iustus curriculum vitae huius implevit. |
124 | De generatione Iapheth, inquit, Rhodus et aliae insulae sunt nationum [Gen. X, 5]. Non immerito latitudo dicitur, quando etiam in alteram partem naturae, hoc est, maritimam generatio eius processit. Vere enim tamquam latitudo non fuit eo contenta, quod in usum hominibus natura praescripserat, hoc est, terrae possessione: verum etiam introgressa est mare, et ad insulas usque processit. Hoc secundum litteram. |
125 | Secundum altiorem autem sensum, ea quae extra sunt, quae dicuntur bona, divitiae, potestates, honores quasi diffunduntur latius; nec tantum his contenti sunt divites, quae in manibus et in conspectu sunt: sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum compendium de ulterioribus quaeritur, aut honor a pluribus, aut potestas diffusior, aut cupiditas. |