Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXXII.
0 | Cur in benedictione Sem dictum fuerit: Benedictus Dominus Deus Sem; et cur huius servituti non Cham qui peccavit, sed filius eius addicatur? Ad extremum benedictio Iapheth exponitur. |
120 | Benedicens filium suum Sem ait Noe: Benedictus Dominus Deus Sem; et erit Chanaan servus eius [Gen. IX, 26]. Et Dominum et Deum dixit, et specialiter Deum filii sui cui nomen Sem est; eo quod Deus iustorum est, hoc est, Deus montium, non vallium, qui gratiam habeant virtutis excelsae. Deinde qua ratione cum filius eius Cham peccaverit, non ipsum sed filium eius servituti addixit? Et fortasse ideo quod pater plus afficitur iniuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur. Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia. Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit; quoniam improbitatis commune consortium est. Quod igitur pro patris solvit improbitate, sine dubio et pro sua solvit, culpae eius reus: vel certe diutius poena producitur, cum etiam ad filium usque pertendit, et successoris afflictio in tempora multa profertur. Hoc secundum litteram. |
121 | Caeterum non tam hic homines quam mores comprehenduntur, quorum in utroque una natura. Nam Cham calor, Chanaan commotio et inquietudo: qui autem calidus est, utique inquietus atque commotior est. In duobus igitur erat una passio, et unus affectus. Itaque cum alter addicitur, uterque damnatur. |
122 | Cum sanctus igitur Noe benedicens filium suum Iapheth ait: Dilatet Dominus Iapheth, habitet in domibus Sem, et fiat Chanaan servus eius [Ibid., 27]; diximus supra Iapheth quasi indifferens bonum significari [Sup., cap. 2]. Indifferentia autem latitudinem habet, quae est in salute, vigore, decore, fortitudine, divitiis, gratia, nobilitate, amicis, potestatibus, et caeteris. Sed haec licet indifferentia bona sint; tamen plerisque nocuerunt, qui ea non cum sapientia et iustitia possederunt. Multos enim ebrios fecere divitiae, nobilitas et potestas superbos, pulchritudo luxuriosos, cuius suffragio alienae mentis corruperint castitatem. Ergo pro utentis affectu horum quae diximus, indifferentiae sunt, quorum usus aut virtutibus regitur; aut certe sine gubernatione virtutum fraudi esse incipiunt, quae possunt esse utilitati. |