monumenta.ch > Ambrosius > 31
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXX. <<<     >>> XXXII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXXI.

0 Sem et Iapheth pietas commendatur; et quid sit quod retrorsum dicuntur ambulasse, exponitur. Tum quomodo sobrius factus sit Noe. Denique cur Scriptura, cum prius Cham medium posuisset, eum nunc iuniorem appellaverit.
116 Quid est quod Sem et Iapheth imposuerunt vestimentum super humeros suos, et perrexerunt retrorsum, et operuerunt nudum patrem, et [Edit. Rom., et facies eorum non viderunt, etc.] non viderunt nudationem eius [Gen. IX, 23]? Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu. Siquidem etiam tacito vultu pietas frequenter offenditur. Unde etiam Romae vetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus et maxime puberes intrarent lavacrum.
117 Sensus autem altior hoc habet, quia insipiens praesentia tantummodo videt quae in oculis sunt, futura non respicit, praeterita non cogitat. Sapiens autem et praeterita recordatur, et futura considerat. Omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc est, praeterita spectat; nec naturae quodam usu impeditur: nihil vacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum. Operit quae aliter gesta sunt amictu quodam et gratia vel praesentis operis, vel futuri; ut nihil indecorum praetereat, nihil inornatum relinquat. Unde et Apostolus superiora obliviscebatur, priora appetebat: sed obliviscebatur, ut absconderet persecutionis errores, ut tegeret superiora delicta, [Sic. mss. omnes Gallicani et Rom. edit. Vet. autem edit. cum Vat. cod., bonisque operibus abundaret.] bonisque operibus obumbraret. Beati enim et illi quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI, 1]; id est, si tegantur bonis factis, et operiantur virtutum sequentibus disciplinis.
118 Et sobrius, inquit, factus est Noe a vino [Gen. IX, 24]. Manifestum est ex ebrietate, intercedente somno, sobrios fieri homines: mens autem sobria est, quando et praeterita et futura cognoscit. Sobria ergo erat mens iusti, etiam quando ebria putabatur. Est enim praeclarum poculum inebrians iustos. Ille autem vere inebriatus erat, qui ridebat patrem. Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae iniuriae considerabat, vere ebrius erat; et quod putabat videre se, non videbat. Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat. Nam si vidisset patrem, non utique risisset. Neque enim ridendus, sed verendus est pater. Multo autem amplius mentem iusti insipiens videre non poterat. Quomodo enim videbat, qui in eo putabat [Vocem, ebrietatis, restituimus auctoritate mss. Corb. ac Long., cum in aliis ac edit. omnibus legeretur, dubietatis.] ebrietatis errorem, ubi erat perfectus sapientiae caeterarumque virtutum vapor? Sicut scriptum est: Vapor est enim virtutis Dei [Sap. VII, 25]. Quando enim mens magis sobria est, quam tunc quando naturam omnium rerum, temporumque praesentium et futurorum ita spectat negotia, ut nulla in eo temporalis titubantia ebrietatis appareat?
119 Quaero etiam qua ratione cum ante medium dixerit inter filios Cham, nunc iuniorem constituat. Sic enim scriptum est: Cognovit Noe omnia quae fecit ei filius iunior [Gen. IX, 24]. Numquid ante Scriptura in ordine generationis erravit? Non utique. Quid ergo? Contraria nunc scripta sunt? Non arbitror. Quomodo igitur solvitur, nisi iuniorem non aetate, non tempore accipias: sed rudem sensu et in quadam intellectus infantia constitutum, qui provectioris doctrinam aetatis non hauserit, nec perceperit senile consilium? Cani enim quidam sunt sensus hominum. Et ideo inquit: Cum veneris ad seniorum concilium, claude os tuum [Eccli. XXXII, 13]. Et alibi habet sententia: Discendum enim tibi prius est, quam loquendum [Ibid., 18, 19]. Aures ergo paratas habe, ut aliquid de sapientium consiliis consequaris. Lingua reprimenda est, auditio praeparanda.
Ambrosius HOME