monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXX.

0 Quare Cham tum dictus sit pater Chanaan, cum hic nondum esset genitus; et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
114 Quaero nunc cur non simpliciter dixerit: Vidit Cham nudationem patris; sed: Vidit Cham pater Chanaan [Gen. IX, 22]? Utique Chanaan natus non erat: cur ergo nomen addidit filii; nisi ut et vitio auctoris deformaretur haereditas, et auctor filii nequitia gravaretur? Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui ipse bono patri nequam, et filius et naturae et eruditionis degener exstitisset. Haec secundum litteram.
115 Quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis: nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis videntur mala esse, etiamsi non sint. Nudum enim Noe se non sentiebat qui amictu erat indutus sapientiae. Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem. [Mss. Torn. et Valc. cum edit. omnibus, Et reus amictu; Corb., Long. et Colb., Et redopertus; Maz., Et recompertus amictu. Caetera mss. atque edit. propemodum inter se consentiunt.] Et redopertus amictu sapientiae ac iustitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit. Ridet igitur Cham nudatum patrem videns. Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae: verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit. Mala mens ergo laetatur praeter propositum aliquid accidisse sapienti; cum utique corporis lapsus in vitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinetur in culpam. Postremo veniabilia iudicentur huiusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio. Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cuius sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur; eoque laetandum sibi, quod iusto viro nec eruditio ipsius profuerit, nec iustitia suffragata sit, nec ea quae secundum corpus sunt, habuerint prosperos cursus. Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt. Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.
Ambrosius HOME