monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXIX.

0 Quomodo Noe factus sit agricola; quodve inter agricolam et operatorem terrae discrimen: et quomodo carnem suam alter excolit, alter operatur? Quare idem Noe vineam primum plantaverit, id est, rem non necessariam, cum fontes ad potum sufficiant: cur etiam de illo scriptum: Et bibit de vino: ubi de gemina ebrietate; ac postremo de gemina animae nudatione disseritur.
107 Et coepit Noe homo agricola esse terrae [Gen. IX, 20]. Videtur quidem prima specie Adae illi qui de terra factus est, comparari Noe vir iustus; quia et de illo scriptum est quod de paradiso eiectus coeperit operari terram [Gen. III, 23]: de isto quoque quoniam egressus ex arca factus sit agricola. Et propemodum in utroque praecesserat quaedam forma diluvii, quia et [Ita mss. et vet. edit. Rom. vero, Noe post diluvium vixit, et Adam . . . . . . corporis formatus est.] Noe post diluvium, et Adam post mundi constitutionem secundum figmentum corporis. Nam ut mundus fieret, congregata est aqua in unam congregationem, ut videretur terra quae ante non poterat per aquarum confusionem videri. Ergo sicut ille primigenes magister terram videtur operatus, ita etiam egressus ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus. Haec putantur similia: sed si verba consideres quae iam vim sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, aliud agricolam. Alius enim tamquam mercenarii, alius tamquam patrisfamilias loco fungitur. Denique Cain qui fratrem occidit, erat operarius terrae. Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis eius operatio comprehenditur. Denique scriptum est: Quoniam operaberis terram, et non augebit virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris super terram [Gen. IV, 12].
108 Terra autem caro nostra est quam improbus operatur, bonus autem excolit. [Edit. omnes, et mss. aliquot, quaerit e terra, iste quasi boni fructus capit gratiam disciplinae. Corb. vero, Long., Colb. et Maz., ut nos in textu.] Ille quasi mercedem quaerat e terra; iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae; ut magis fructiferum faciat agrum suum, et qui Domini possit respondere culturis, et indulgentiam cultoris ostendat. Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum? Ille vero alius fructuum utilitate pascitur. Quos fructus habeat iustus agnoscis. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas. Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abiiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.
109 Quid est quod iustus primum vineam plantat, et non aut triticum aut hordeum? Unde autem vinea post diluvium corruptionemque terrae? Sed de hoc supra diximus (Cap. 19 et 20); quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare potuerunt. Unde et illud maiore sollicitudine solvendum arbitror, quia iustus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit. Necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus vivere: vinum autem voluptuarium, et causa delectationis datum. Quod quia iustus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit. Necessaria enim alimenta vivendi Deo detulit, [Manifesta est hoc loco lacuna, sed cui nec mss. nec edit. mederi queant. Putamus tamen eam non male suppleri posse addita vocula primum, quam nihilominus inducere in textum ausi non sumus.] quod erat. Superfluum autem vinum hominibus, et non necessarium.
110 Sed forte dicas ita sine potu non posse homines vivere, quemadmodum etiam sine cibo. Necessarius est ergo potus, sicut cibus: non abnuo. Siti utique necessarius a Domino constitutus: non repugno. Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri iussu et operatione fluxerunt. At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse; considera non operationem maledicti nomen accipere, sed quod scriptum est, operari terram. Qui enim operatur terram mercenarius est. Ille autem non mercenarius, sed Dominus, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Ioan. V, 17]. Quid operatur huiusmodi operator? Audi: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est [Ioan. IV, 34].
111 Et bibit, inquit, de vino, et inebriatus est [Gen. IX, 21]. Non dixit, vinum bibit; neque iustus vinum ebibit; sed de vino, hoc est, de eius portione libavit. Ebriosi est omne absorbere vinum, et intemperantis evacuare quod sumpserit: [Sic mss. Corb., Colb. et Maz. Edit. autem omnes, continentia autem utendi mensura legitima est.] continenti autem utendum mensura legitima est. Ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat, atque eius supplantet vestigia, sensumque perturbet: altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere. Unde Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates [I Tim. V, 23]. Sicut enim isto bibendi moderamine vinum non infirmitati est, sed saluti, atque omnem infirmitatem allevat corporis: ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: Et poculum inebrians quam praeclarum est [Ps. XXII, 5]! quae sit ista ebrietas? Inebriamini, inquit, non vino in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto [Ephes. V, 18], sicut Apostolus dixit. Et secundum litteram igitur cautio est, et secundum altiorem sapientis gensum, laudatio est. Cautus est qui etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint, et quaedam tegmina ebrietatis; ut vitia sua norit abscondere.
112 Corporalia igitur nudum corpus tegunt, ut parietes et tecta: animae autem quae sint operimenta videamus. Sed tunc operimenta reperimus, si enudationem eius discusserimus. Gemina autem nudatio sapientis. Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit; haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur: aut rursus negligentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum [Omnes edit., errorem suum nesciat. Mss. non nesciat.] non nesciat. Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique iuvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat huiusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia; ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne. Etenim plurimum interest utrum peccata sua iactare desideret. In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.
113 Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abiicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens. Sepulcrum enim patens est guttur huiusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis. Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXVIII. <<<     >>> XXX.
monumenta.ch > Ambrosius > 29