monumenta.ch > Ambrosius > 28
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXVIII.

0 Enumeratis tribus Noe filiis, generationem Cham ideo prius esse memoratam, ut eius peccatum amplificetur, et ex eodem profecta impia generatio demonstretur: quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
105 Qua ratione autem cum supra tres filios Noe computaverit, Sem, Cham, Iapheth [Gen. IX, 18], hoc loco unius comprehenderit medii filii generationem? Hoc est quod ait: Cham autem pater erat Chanaan: isti tres erant filii Noe [Ibid., 19]. Et maxime cum illi duo iusti, iste medius iniustus. Iniusti ergo prius generatio, quam iustorum comprehenditur. Neque enim possumus negare quod scriptum est: sed ad coacervandum delictum ipsius addita eius est generatio; quia cum haberet filium et pater esset, solus ipse patrem non cognovit, qui magis cognoscere debuisset. Et ideo improbum habere meruit filium, quia improbus fuerat patri. Simul significat ex illo Chanaan Chananaeos fuisse, qui post multas generationes a populo iusto oppressi cesserunt in eius possessionem. Auctorem ergo Chananaeorum Chanaan fuisse manifestum est, qui fuit filius huius Cham qui impius in patre exstitit.
106 Altior autem sensus nominum interpretatione signatur. Cham enim calor est, Chanaan turbatio eorum. Qui enim calet, continuo movetur et perturbatur; ideoque evidentissime declaratur non tam hominem patrem hominum fuisse: sed passionem malam improbae passionis generatricem, quae esset a patris moribus, hoc est, ab usu virtutis aliena.
Ambrosius HOME