monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXVII.

0 Promittitur diluvium numquam eiusmodi futurum esse, ut terram omnem corrumpat; idque ad animi passiones traducitur. In arcu qui dicitur ponendus in nubibus, non intelligendam iridem ostenditur, sed divinae virtutis intensionem ac remissionem.
101 [Mss. et vet. edit. hic consentiunt, nisi quod pro omnem terram, recentiores aliquot mss. cum vet. edit. legunt, omnem hominem. Sed. Rom. edit. ita reposuit: Non ultra erit, inquit, diluvium aquae. Caetera ut nos in textu.] Non erit, inquit, diluvium, ut corrumpat omnem terram [Gen. IX, 1l]. Dubium videtur: utrum enim, diluvium non erit, intelligendum sit quod diluvium corrumpat terram; hoc enim diluvia facere consuerunt: an vero non erit tale diluvium quo terra omnis corrumpatur, quod posteriora aperiunt, cum dicit omnem terram non corrumpendam? Ostendit enim diluvia quidem esse futura, sed non talia quibus possit omnis terra corrumpi.
102 Sensus autem hoc altior habet, quod iam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat. Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire. Quid enim de parricida dicimus? Quid etiam de homicida? Quid de adultero? Quid de praevaricatore? Quas ei partes animae ad veniam reservamus? Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat. Sed etiam si est luxuriosus, nec potest studium vitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare; sit epulandi delectatio, non stuprandi sit. Etiam si nescio quis avarus qui aliena diripuit, eiecit pupillos, eliminavit viduas, vel postea tamen in poenitentiam regressus restituat quod abstulit. Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum.
103 Consideremus etiam diligentius quid sit, quod ait: Arcum meum ponam in nube, et erit signum testamenti aeterni inter me et inter terram: et erit cum innubilavero nubes super terram, parebit arcus meus in nube, et memor ero testamenti mei [Gen. IX, 13 et seq.]. Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur: unde et pluvia futura significatur, eo quod inconstantia quaedam serenitatis [Maz. cod., diversi colores illa specie demonstrentur.] versicolora specie demonstretur. Arcum hunc irim quidam appellant: sed absit ut hunc arcum Dei esse dicamus. Hic enim arcus qui iris dicitur, per diem videri solet, nocte non apparet. Etiam per ipsum diem, si obductus aer tetris nubibus fuerit, nec sic quidem videtur, ni forte cum graviores nubes se coeperint relaxare.
104 Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae iaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur; sed sit quaedam mensura, et quoddam divinae virtutis examen. Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur. Quam ideo in nubibus dicit poni, quia tunc maxime opus est divinae auxilio providentiae, quando agmina nubium in procellas tempestatesque coguntur. Ideoque dicit: Arcum meum ponam in nube, non sagittam ponam. Arcus enim instrumentum iaculandae sagittae est. Itaque non ipse arcus vulnerat, sed sagitta. Et ideo Dominus in nube arcum magis quam sagittam ponit, id est, non illud quod vulneret; sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.
Ambrosius HOME