Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXVI.
0 | Peiorem bestiis esse qui fratrem, id est, eiusdem naturae consortem occiderit; maius tamen periculum a fratribus ipsis germanis metuendum; eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas. Unde morale dogma, cuique a propriis cogitationibus ac verbis cavendum. Qualis in fusi sanguinis auctorem comminatio: qui dictum de homine, ad imaginem Dei fecit eum: quidve addita vindictae causa nos doceat. |
94 | Denique hunc sensum esse posteriora approbant; sic enim ait: Etenim vestrum sanguinem, et animarum vestrarum exquiram de omnibus bestiis, et de manu hominis [Gen. IX, 5]. Bestiali malitiae comparavit, imo etiam acervavit iniquitatem hominis ultra bestiarum feritatem, dicendo: De manu hominis fratris. Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno iure devinctae sunt. Si nocent hominibus, quasi extraneis nocent. Naturae iura non violant, germanitatis non obliviscuntur affectum. Ideo gravius homo peccat qui fratri insidiatur: et Dominus severius vindicaturum se esse promisit dicens: Sanguinem hominis de manu fratris eius exquiram. An non frater est quem rationabilis naturae quidam uterus effudit, et eiusdem matris nobis generatio copulavit? Eadem enim natura omnium mater est hominum; et ideo fratres sumus omnes, una atque eadem matre generati, cognationisque eodem iure devincti. |
95 | Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi iure sociantur. Hinc etenim insidiae, hinc pericula frequentiora hominibus comparantur, et ut specialia comprehendamus, quod fratribus specialius in haereditatis divisione frequenter odia succrescunt. Deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii indignantur magis, et gratiam a parentibus collatam parricidio auferre conantur. Ista magis bella suspecta, bella non civium tantum, sed singularum domorum. Illos ergo Dominus ad ultionis iudicium comprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognovit. |
96 | Tertium est quod in eo fratrem dixit, non quod dignus pietatis nomine parricida sit: sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo iustior sit vindicta scelesti. Ergo Dominus Deus noster ultionem promittit: ut vel sic frangatur metu, qui pietatis est oblitus; et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen iudicium non possit evadere, sed maiori et aeterno supplicio reservetur. |
97 | Altiore autem sensu hoc intelligimus, non solum ab extraneorum insidiis, verum etiam a nostris, hoc est, domesticis cogitationibus nobis cavendum. Deinde observandum nobis non solum a malitia mentis, verum etiam ab ipsis sermonibus nostris. Ideoque ait: De multiloquio non effugies peccatum [Prov. X, 19]. Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam. Et ideo diligentius considerandum, ne vel sermone, vel opere contrahamus offensam; quia sicut ore confessio fit ad salutem, sic ore fit lapsus ad mortem. |
98 | Qui effuderit, inquit, sanguinem hominis, pro sanguine hominis eius, effundetur [Gen. IX, 6]. Non erravit locutio, sed emphasis est, id est, exaggeratio facta verborum est, eo quod is qui effuderit sanguinem hominis, ipse quasi sanguis effundetur, quod spem ei posteritatis eripiat; quia sicut sanguis effusus in terram, hac atque illac spargitur, ita impiorum anima corporeae fragilitatis more solvatur [Iob. XXXIII, 28]; quia et de anima dictum est mortem eius esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat. |
99 | Movet etiam plerosque quod dixerit: Ad imaginem Dei fecit hominem [Gen. IX, 6]: et non dixerit: Ad imaginem meam, cum ipse sit Deus. Sed intellige et Patrem esse, et Filium esse. Et licet per Filium omnia facta sunt, tamen legimus quia Pater fecerit omnia, et fecerit per Filium, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti [Ps. CIII, 24]. Sive ergo Pater dicit, ad imaginem Verbi fecit: sive Filius dicit, ad imaginem Dei Patris fecit. Et ideo familiarem quamdam et domesticam Deo demonstrat hominis esse naturam, id est rationabilis hominis secundum quod ad imaginem Dei creati sumus; eaque causa inultum non esse apud Deum quod in domesticum animal sibi videat crudeliter et impie esse commissum. |
100 | Causa ergo vindictae addita facit, ut primum excludamus philosophorum quorumdam opiniones, qui negant Deum habere curam super homines: deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino iudicio vindicandum sit; neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum. |