monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXV.

0 An oleribus magis quam cornibus vescendum Dominus praeceperit; et quemadmodum nos munierit Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur: item qua ratione sit distinguendum inter animae partem rationalem et sensitivam; quidve anima sanguis dicatur?
89 Quid est etiam quod ait: Sicut olera pabuli dedi vobis omnia [Gen. IX, 3]? In quo et ii qui simpliciter intelligunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis videntur esse contrarii. Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus: ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret; nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda. Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit. Et ideo quod generale praeceptum est, ad portiunculam paucorum hominum derivare non possumus, omnibus enim hominibus hoc praeceptum datur.
90 Ideoque consideremus quid dixerit: Sicut olera, inquit, pabuli dedi vobis omnia, non olera omnia dedi vobis ad escam. Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec [Mss. Corb., Valc., Colb. et Maz. cum quibusdam Paris. edit., ad ruinam corporis.] ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt. Sed quemadmodum et olera non omnia ad escae usum habilia sunt, ita etiam non omne vivum reptile accommodum ad usum epulandi. Siquidem ab omnibus venenatis abstinere debemus, licet huc quoque processerit luxuria, ut magis delectationi consulat quam periculo, et in plerisque resecto quod dicitur venenatum naturaliter inesse, reliquam partem ad cibum vindicet; quae etsi non plena periculi, tamen vicina periculo est, et corruptela aliqua necesse est in totius succum se carnis infuderit. Plerique etiam sagittis venenatis transfigunt cervos et huiusmodi velocia animalia, et postea resecta quadam parte membrorum, reliquo corpore ad cibum utuntur.
91 Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subiecta; atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris. Generale enim omnibus et commune praeceptum, non altiora indicit genera virtutum, quae utique paucorum sunt. Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, huiusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent [Hic aliquid omissum esse vel caeco pateat. Vide quae in admonitione de hoc diximus.].
92 Ideo in principio sanctus Moyses informavit nos atque instruxit de insufflatione animae, ut non laberemur opinionibus diversis philosophorum, qui sibi ipsi constare non possunt. Plerique enim varia senserunt, ut Critias et eius discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur. Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem eius redarguit; tamen sententiae non acquievit. Aristoteles ἐντελεχείαν dixit [lib. I de Anima, text. 29 et 30]. Ignem alii esse voluerunt. Nos igitur huiusmodi divisionem teneamus; ut separemus quod est rationabile animae, cuius substantia divinus est spiritus, sicut ait Scriptura: Quia insufflavit in faciem eius spiritum vitae [Gen. II, 7]. [Edit. quae Romanam secutae sunt, reposuere partim, Est autem . . . . est etiam; partim . . . . Esse autem . . . . est etiam. Sed vet. omnes cum mss. utroque loco legunt, esse; ubi aliquod e verbis superius positis, nimirum voluerunt, vel teneamus, mente supplendum.] Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile. Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam; licet etiam Scriptura dixerit: Anima totius carnis, sanguis est [Levit. XVII, 11 et seq.] Proprie igitur animam carnis sanguinem appellavit. In carne enim delectatio et passio est, non mens et ratiocinatio. Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat. Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis: sed ipsum spiritum vitalem non per se tantum et sine sanguine usum afferre vivendi, sed commisceri sanguini; quia sunt quae vocantur arteriae velut receptacula spiritus, quae non solum aerem purum amplectuntur: sed etiam sanguinem, sed minorem longe sanguinis portionem. Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae. Vena plus habet sanguinis, quam spiritus, hoc est, φλὲψ· arteria minus habet sanguinis, multo amplius spiritus. Iam temperatio pro diversitate naturae est hominum singulorum.
93 Altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est, sicut est virtus. Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit. Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi reiicietis, quasi inhabilia spiritali cibo. Non enim carnem manducabat, hoc est, terrenum aliquod cogitabat, qui dixit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est [Ioan. IV, 34], studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens. Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur. Et ille eviratus dicitur, qui sanguinis plurimum amiserit, etenim sanguinis effusione frigescit. Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et reiicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae. Quisquis autem negligentior tamquam lubricum et aquosum vitae istius fuerit cursum secutus, quasi amissis vestigiis in uterum decidit et ventrem. Itaque ea quae sunt terrena desiderat, cibi coelestis alienus: et qui non possit dicere: Nostra conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Ideoque ut ad secretos provocaret, ait idem: Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis [Coloss. II, 21 et seq.].
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXIV. <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Ambrosius > 25