Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXIV.
0 | De praerogativa potestatis hominibus in caetera animalia per benedictionem qua Noe cum suis donatus est, divinitus attributa. Et quomodo intelligatur Dominus eisdem hominibus in escam dedisse omnia reptilia, cum eorum quaedam venata sint. |
86 | Et benedixit Dominus Noe et filios eius, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius: et timor vester et tremor erit omnibus bestiis terrae, et omnibus avibus coeli, et in omnibus quae moventur super terram, et in omnibus piscibus maris [Gen. IX, 1 ] [et 2]. Haec praerogativa potestatis in caeteris animalibus videtur hominibus attributa et in superioribus partibus. Sed eo loco ubi dixit quod Deus hominem fecit, dicitur: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius, et potestatem habete super pisces maris, et volatilia, et bestias terrae, et reptilia [Gen. I, 28]. Quod eo admonui, ut intelligas geminam hominis generationem expressam: unam secundum imaginem Dei, alteram secundum figmentum de luto terrae. Denique illa creatio hominis de luto terrae videtur esse facta post mundum, postquam requievit Deus ab operibus suis. Sero quodammodo terrenae statuae figmentum gignitur. Non erat pluvia super terram, nec homo terram operabatur. Tunc de limo terrae finxit Deus hominem, et insufflavit in faciem eius spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem [Gen. II, 5 ] [et 7]. Ille autem sexto die, quasi perfecto numero quo omnia conclusa sunt opera Dei, quasi perfecta operatione constitutus homo secundum imaginem Dei est, cui etiam iste comparatur qui in diluvio iustus inventus est. Et ideo supra terrena omnia eum constituit Deus, sicut et illum ad imaginem Dei factum, quia uterque a terrenis vitiis temperabat. Ille qui ita generatus est, ut nihil terreno deberet contagio: iste qui et in periculis fuerat approbatus, et examinatus in passionibus, et repertus quod in confusione non fuisset obnoxius passioni. |
87 | Altior autem sensus habet quod iustus magnitudine et multitudine virtutis augetur, atque doctrina; et replet terram, quasi cor quoddam in quo sit receptaculum intelligibilium. Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere. Domitis igitur non solum terrenis omnibus passionibus, sed etiam sensibus corporalibus, bestias quoque sibi quodam terrore subiicit et timore, in quibus species videtur inesse malitiae atque feritatis. Immitis enim et agrestis est omnis malitia, et inflatur aerio quodam tumore. Nec illud obscurum, quod reptilia quaedam lethalium quamdam habent speciem passionum, a quibus venenum quoddam menti videtur infundi. Omnibus ergo his imperat iustus quibus non commiscetur: sed coercet ea, si mens eius non delectatione, non cupiditate ducatur, non tristitia et timore frangatur; non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae huius agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens huiusmodi passiones. |
88 | Sed quia subdidit statim: Omnia reptilia quae sunt viva, erunt vobis in escam [Gen. IX, 3]; ne forte te moveat quia ante de reptilibus diximus venenatis, cognosce alia esse reptilia venenata, alia mansueta. De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur. Ergo venenatorum reptilium similes immundas in corpore accipe passiones, mansuetorum autem decoras. Omnis enim affectus qui est praeter deformis delectationis illecebram, passio quidem est, sed bona passio. Cupiditas mollior, et ira, et timor, hae noxiae animae passiones sunt; affectus autem innoxii, passiones bonae sunt. Et his vivendi quidam nobis usus ministratur, et causa: harum cibo utimur ad vitae gratiam, harum epulis delectamur. |