monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XXII. <<<     >>> XXIV.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXIII.

0 Quod ait Dominus: Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur.
82 Quid sit etiam quod ait: Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, [In sola Rom. edit. legitur, dies et nox.] die et nocte non requiescent [Gen. VIII, 22]. Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia. Nam cum corrumpuntur tempora, corrumpuntur etiam illa quae temporibus suis quaeque gignuntur. Si autem confusio sit temporum, quomodo possunt confusione facta etiam ea quae sunt gignentia permanere? Ergo tempora sunt quae aut corrumpunt aut reservant, prout ipsa sui habuerint qualitatem. Ideoque annus ex contrariis ducitur, vere, autumno, aestate, hyeme, sicut harmonia cantilenae permixtis gravibus et acutis videtur consistere. Sic ergo et mundus iste ex contrariis continetur, aere et terra, igni et aqua. Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant. Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus. Ergo certum ordinem temporum Dominus, remota confusione diluvii, ad perseverantiam mundi promittit futurum.
83 Altior autem sensus hoc habet, ut per semen intelligamus principium, per messem intelligamus finem. In utroque salutis est causa. Alterum sine altero imperfectum est; quia ubi principium est finis quaeritur, nec potest esse sublato fine principium, et finis in principium recurrit. Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur: cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur. Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat. Quando finit aliquod opus, non quasi consummato [Omnes edit. et plures mss., opere finiatur. Elegantius Corb. et Long., opere ferietur.] opere ferietur: sed in alia recurrat opera, et semper incrementa virtutis exerceat; quando quidem videt quod in fructus suos semper [Ita sex mss. et edit Am. ac Era. At in aliis legas, terra renovetur. Iterum hoc eodem loco Vat. cod. habet, qui diversi vere et aestate, autumnoque nascantur, alio, etc.] terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
84 Alio tempore terrarum seminaria partus suos edunt: alio autem tempore fructus arborum carpimus. Dividui ergo fructus sunt necessarii, et voluptuarii: necessarii ex seminibus terrarum; at vero ex arborum fructibus voluptuarii. Itaque corpus nostrum tamquam vere, hoc est, aere, cibo pascitur naturali. [Vocem Ἀὲρ cum edit. superiores, Latinis, mss. autem partim Latinis, partim confusis characteribus exhiberent, qui ultimas edit. Paris. curavere, sensum minus assecuti reposuere: Aer autem Graeco nomine, vel Latino dicitur. Male. Illic siquidem ἀέρ per metathesim ponitur pro ἔαρ, vernum tempus. Nisi scribere malis per contractionem ἧρ, quod apud auctores frequens occurrit.] Ἀέρ autem Graeco nomine, ver Latino dicitur. Ideo Scriptura de partibus Orientis, et maxime Aegypti per quam transivit Hebraeus, vel ex partibus Phoeniciae sumpsit exemplum. Anima autem voluptuariis, hoc est sapientiae fructibus alitur: cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa. Sed quia in corpore est [Ita emendavimus mss. subsidio. Hic enim edit. exhibent magno consensu, in corpore est, et iracundiam habet et timorem, nec potest sine hac esse in corpore necessitate naturae.], necesse est et iracundiam habeat et timorem, nec potest sine hac esse corporeae necessitate naturae. Et ideo mens sapientis moderamina iusta dispensat; ne iram et timorem permisceat, et fiat confusio quaedam in animo illius atque diluvium.
85 Die quoque et nocte quod ait, per diem intelligis illuminantem virtutem, per noctem recognoscis tenebrosam insipientiam. Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus. Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia; ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis. Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri. Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris.
Ambrosius HOME