Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXII.
0 | Qua de causa Noe aram iniussus Deo aedificavit; quidve Deo, et non Domino: quare etiam holocausta e bestiis ac volatilibus mundis obtulerit; et quid sit quod ait Dominus: Recogitans non adiiciam maledicere terram, etc. |
78 | Et aedificavit, inquit, Noe aram Deo [Gen. VIII, 20]. Qua ratione supra Dominus admonuit quae faceret, et fecit Noe omnia: hoc autem quod non admonitus est fecerit, fortasse requiratur. Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et iustus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non iuberetur, sed deferretur. Itaque nec dilationem passus est. Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit: qui autem debitum gratiae ut a se exigatur exspectat, ingratus est. Quod autem aedificavit, inquit, Deo, et non dixit Domino, sed Deo; secundum nominis interpretationem, non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino; sed virtus iusti morigera et grata quasi Deo. Quod imperiale est sequestravit; quod beneficii nominavit. |
79 | Et sumpsit a bestiis, et a volatilibus mundis, et obtulit, inquit, holocausta [Ibid.]. Littera evidens est quod ea quae incontaminata sunt, debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis. Altior autem interpretatio hoc habet, quod bestiae mundae videntur sensus esse sapientis; volatilia autem intellectus, qui sunt longe subtiliores atque leviores. |
80 | Nunc vero consideremus diligentius quid sit quod ait: Et dixit Dominus Deus: Recogitans non adiiciam maledicere terram propter opera hominum; quia permanet cor hominis diligenter super mala a iuventute [Ibid., 21]. Non ergo adhuc percuteret omnem terram, sicut fecit, omnibus diebus terrae. Etsi vindicaverat in hominum genus; tamen cognoverat quia vindicta legis ad timorem proficit, et cognitionem doctrinae, magis quam ad naturae commutationem, quae corrigi in aliquibus potest, in omnibus mutari non potest. Vindicavit ergo Dominus, ut timeremus: pepercit, ut reservaremur. Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati; simul quia si quis peccata cupiat saepius vindicare, asper magis quam censorius habetur. Ideoque dicit Dominus: Non adiiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat. Deinde cum dicit: Non adiiciam, ostendit quod allevet magis aerumnas hominum quam ingravet, sciens quod penitus peccata hominum auferri non queant. Tamquam in proverbio: Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre. |
81 | Non adiiciam, inquit, maledicere terrae propter peccata hominum; quia permanet sensus hominis diligenter super mala a iuventute. Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter: quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod peius est, studium non deesse. Ideo enim ait, diligenter, quasi solliciti simus, ne immunitas culpae nobis possit obrepere. Deinde non in unum malum dixit, sed super mala. Et, a iuventute, addidit; ex illa enim aetate crescit malitia, licet alibi legerimus quod non sit sine peccato nec unius diei infans [Iob. XIV, 5]. Sed et infantia sine peccato non sit propter corporis infirmitatem, diligentia autem et studium peccandi incipiat a iuventute; ut puer quasi infirmus peccet, iuvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur. Apud plerosque enim innocentia pro ignavia, et culpa pro laude habetur. Ita se luxuria et deliciis et adulteriorum affectibus iuvenes iactare consuerunt. Crescit ergo cum aetatibus culpa. Omne igitur genus hominum iam non consumendum declarat, cum dicit: Non adiiciam percutere omnem carnem: sed in parte vindicta servatur. |