monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XXI.

0 Cur Noe ut exiret ex arca Dei praeceptum exspectaverit. Quomodo per ordinem quo idem cum suis ingressus atque egressus describitur, abstinentia generationis nec non eiusdem usus designetur? Demum quid ille ordo spiritali intellectu nos edoceat?
75 Et dixit Dominus Deus ad Noe: Exi de arca tu, et uxor tua, et filii tui [Gen. VIII, 16]. Itaque recedente aqua et siccata terra exire potuit Noe de arca. Sed iustus nihil sibi arrogat, sed totum se divino committit imperio. Et maxime qui coelesti fuerat imgressus oraculo, coeleste debuit, ut egrederetur, exspectare responsum. Verecunda enim iustitia est; quia inverecunda iniquitas quae usurpat indebita, nec reveretur auctorem.
76 Nunc quaeramus qua ratione quamdiu ingrediebantur in arcam hic ordo fuit ingredientium, ut primo ipse ingrederetur et filii eius; deinde eius uxor, et uxores filiorum eius: quando autem exierunt, commutatum sit. Nam scriptum est: Exivit ipse, et uxor eius, et filii, et uxores filiorum eius [Ibid., 18]. Et littera quidem significat in ingressu abstinentiam generationis, in egressu generationis usum. Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor eius, et filiorum eius uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu. Aperte igitur velut ordine ipso ingressionis vocem quamdam iustus emittit, tempus illud non esse concubitus, neque deliciarum, quo omnibus immineret interitus. Unde in Evangelio Dominus ait [Luc. XVII, 26 ] [et 27], reprehendens quod temporibus Noe manducarent et biberent, uxores ducerent, et filias nuptum traderent; et ideo propter intemperantiam eorum supervenisse diluvium. Moeroris igitur tempus illud, non laetitiae erat. Et inde iustus consortio non delectabatur uxoris, vel filii iusti petebant copulam coniugalem. Quam enim indecorum, ut quo tempore viventes morerentur, tunc perituri generarentur? Postea autem recte ad seminarium caeterorum [In omnibus edit. desideratur verbum, successit, quod ex cod. Corb., Long., Colb. et Maz. restituimus.] successit usus et cura coniugii, cum diluvium recessit. Itaque non viri cum viris, sed feminae cum viris exeunt; ut virilis in se interdicta permixtio, permissa autem virilis et feminei legitima sorte coniugii copula videretur.
77 Sensus autem altior hoc habet: ubi periculum est, viriles quaedam et fortiores disceptationes menti adhaereant, et eo se mens quasi quamdam tueatur sobolem filiorum, quo tempestatibus et gravioribus passionibus acies quaedam virilis occurrit. Decurso autem periculo, nihil obest si molliores cogitationes validioribus copulentur; non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, iustitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia. Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem. Cum autem compressae fuerint cupiditates, et mens requieverit, tunc seminario quodam disceptationis accepto, virtutes possunt et bona opera germinari.
Ambrosius HOME