monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XX.

0 Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari iustum Noe in duabus generationibus primum fuisse. Per denudationem arcae abdicationem corporeae delectationis exprimi. Quare primus vel secundus mensis, verni temporis dies dictus. Postremo difficultas de folio reperto dissolvitur.
71 In primo et sexcentesimo [Rom. edit. totum hunc locum contra mss. et aliarum edit. fidem ita mutavit, anno Noe primo mense imminutam . . . . septima et decima die . . . . commemorat septima et vigesima mensis aperuit Noe arcam. Quid sibi vult illa adiectio primi mensis de aquae, etc.] anno vitae Noe, primo die mensis imminutam aquam dicit a facie terrae; in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat. Quid sibi vult illa adiectio de aquae imminutione, cum supputata ratio superior annum conclusisse videatur, qui annus a secundo mense incipit, et in secundum mensem anni alterius usque progreditur? Nisi forte hic iusti formam declaratam velimus accipere; ut primus annus is fuerit, quo coepit diluvium, [Ad emendationem huius loci mss. et edit. ant. conveniunt, praeterquam in una vocula: namque ubi edit. habent, eo ordine; mss. omnes legunt, et ordine. Quaedam autem edit. Paris. ita praeferebant, sexcentesimus scilicet annus; primus iterum annus et primus mensis post sexcentesimum omnium; caetera ut in textu: quaedam vero praeter descripta verba post vocem, diluvium, infra positam ita prosequuntur: eo ordine primus fuit. Recte igitur primus ei honor defertur, quia et primae generationis primus fuit qui evaserat, et posterioris principium, qui meruerit isti ad seminarium, etc.] post sexcentesimum scilicet annus primus; primus iterum annus et primus mensis post sexcentesimum annum, quando imminuta est aqua a facie terrae: eo quod iustus in peccatorum generatione quae propter delicta deleta est, virtute primus erat, et in secunda generatione, quae coepit post diluvium, et ordine, quia primus secundae generationis fuit, et merito primus evaserat. Recte enim ei honor defertur qui et primae generationis primus fuit et posterioris principium; qui meruerit et de illa evadere, et isti ad seminarium propagari. Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
72 Et denudavit, inquit, Noe tectum arcae [Gen. VIII, 13]. Cum arcam sicut supra interpretati sumus (Supra, c. VI), pro specie corporis acceperimus, quid sit denudari corpus intelligamus secundum altiorem scilicet sensum. Caeterum liquet quemadmodum arca potuerit aperiri secundum litteram. Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem? Et eo maxime tectis similis aestimatur; quia sensus omnis in capite, inde delectatio quae corpus omne subiectum habebat. Sed ubi mens iusti viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit; ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet; quae enim non videntur aeterna sunt. Et ideo iustus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.
73 Quod autem ait primum mensem vel secundum, eumque esse verni temporis diem, habes et alibi dictum: Hic mensis primus erit vobis in diebus anni [Exod. XII, 2]. Qui enim in gratia primus post periculum, hic recte praerogativam primi mensis accepit.
74 Nec te autem moveat quod diximus supra folium in ramo repertum post diluvium potuisse generari (Supra, cap. XIX): etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare: tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo iubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus? Denique habes et in Genesi statim quod iusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim eiecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum; et ille dies unus fuerit, quo haec Deus iussit aut fecit [Gen. I, 11]. Ergo beneficii sui Deus non immemor, [Sic. mss. Vat., Corb., Long. Alii vero et edit., memor autem nostrae iniquitatis, opus suum eiusdem. Cod. Maz., eadem qua coepit, etc.] immemor autem nostrae iniquitatis, opus suum eiusdem qua coepit temporis quantitate reparavit.
Ambrosius HOME