monumenta.ch > Ambrosius > 19
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XIX.

0 Columba quare dicatur ad vesperam regressa cum olivae ramo in ore: item unde aquas defecisse Noe cognoverit: tandem cur eadem columba post dies septem tertio emissa non reversa sit?
67 Regressa est igitur columba ad vesperam, habens folium oleae, et ramum in ore suo [Gen. VIII, 11]. Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere; neque rursus tamquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultam, sed diurno candore fulgentem exspectasse usque ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset. Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit. Folium enim sine virgulto esse non poterat. Ergo quasi germinantis [Edit. omnes et cod. Vat., corruptionis. Sex mss. melioris notae, correctionis, seu correptionis.] correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas. Quid autem magis quam lumen familiare virtuti est? Folium ergo et ramulus insigne est correctionis; correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem iam sermonem acceperint, germinare. In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen eius effulgeat, maxime cum pacifica loquitur; quoniam hunc quoque ramulum pacem petentes praeferre consueverunt. Tulit ramulum, eo quod simplicitas puritate ac sinceritate semina quaedam auribus nostris utilitatis infundit: et bonae [Sic mss. Corb., Long., Torn., Colb. et Maz., cum edit. Am. et Era. At Vat. cod. cum edit. Gill. et Rom., doctrinam virtutis. Item paulo post ubi edit. et codices duo, commissum disciplinae. Corb., Vat. unus, et Long., conscium disciplinae.] doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et [Rom. edit. sequendae conversionis, commodo quidem sensu: sed ea lectio nullo nec mss. nec edit. confirmatur.] sequendae conversationis cupiditatem iniicit peccatori.
68 Unde et praeterea cognoverit sanctus Noe quia defecerit aqua a terra, sicut scriptum est [Ibid.], considerandum videtur. Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum. Deinde quoniam non est huiusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere. Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi. Si ante diluvium, vir iustus gavisus est fructum de veteri semine aliquem reservatum, et inde collegit misericordiae insigne divinae, quod iam diluvium removisset, quae fructum demonstraret, cui non potuissent nocere diluvia. Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique iustus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
69 Sed hoc alta potius interpretatione collegit, quia Dominus Deus noster quamvis acerbis iniquitatis nostrae offensus esset erroribus; tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne. Unde et Esaias ait: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes essemus [Esai. I, 9], in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem. Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes. Meritoque Dominus in huiusmodi specie civitatum amputavit magis humana vitia, quam puniendos homines [Vat. cod., et edit., indicavit. Corb. Long., Valc., Torn. et Maz., iudicavit; Colb. vero indicavit, an iudicavit habeat, haud facile sit statuere.] iudicavit.
70 Tertio dimittitur columba post septem dies, atque eadem non regreditur. Unde consideremus, ne id quod supra diximus inveniatur esse contrarium. Si verbo quidem columba, opere autem virtus non revertitur ad iustum; ergo destitutus est iustus, et defraudatus munere suo? Nequaquam. Numquam enim vir huiusmodi a virtute disiungitur, nec cum ex ore emittit iustitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat: sed vice solis alios illuminat, cum radios suae lucis emittit. Ignis nempe calefacit appropinquantes, ita ut calorem naturae suae ipse possideat. Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate? Habet inoffensum cursum suum, illibatamque naturam. Sic et ista in columbae specie virtus, cum adhuc ferveret diluvium, secundum avem tamen in terris, secundum virtutem in hominum passionibus revertitur ad iustum; quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire. Et ideo in illo secundo diversorio sui regrediens haeret atque requiescit. At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, iam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Iudaeorum; et cum aqua coelestis doctrinae exundet, potus exuberet, non putant esse potandum. Evangelium legitur, virtus exit de sermone coelesti, tractat Sacerdos in Ecclesia. Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Iudaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum. Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat. Si qui vero credideriut, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi. Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant. Quem fontem? Audi dicentem: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 37 ] [et 38].
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Ambrosius > 19