Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XVIII.
0 | Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit. Ad hanc recipiendam semper iustum esse paratum ostendit Noe; idemque columbam septem aliis diebus retinens patientiam in corrigendo necessariam docet. |
64 | Nec illud vacuum, quod postea columba dimittitur. Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit. Malitia igitur amat diluvium, et consortium iustae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem. Virtus autem redit amans iustorum consortia, et largiendae familiarior utilitati, quae conferat salutaria, et cavenda ea quae sunt nocitura, commoneat: sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena iustitiae; ut ei a quo missa fuerat, nuntiaret quid adhuc cavere deberet, atque exspectando fructu meliore postea potiretur. Quod autem columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per huiusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi. Siquidem corvus ante dimissus, cum aliquanto videretur amplius exundare diluvium, visus est locum invenisse residendi. Et certe non est huiusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt. Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat: virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque iusti, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum; eo quod alibi tamquam columba, ita huiusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit. Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas. |
65 | Itaque sicut iustitia velut visendi gratia progressa paulisper, ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a iusto; ita etiam iustus et studiosus virtutis ubi virtutem appropinquare cognoverit, gremium suae mentis expandit. Quid enim sibi vult quod vir, studiosus virtutis Noe extendens manum suscepit eam, et introduxit ad se? Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere. Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adiungere. Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis; ita ut quas morigeras sibi cernit, associet: ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit, quam sapiens et industrius tamquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum quo etiam eam absentem tenebat. Numquam enim potest sapiens exsors esse propriae virtutis. |
66 | Quid praeterea sibi velit quod tenuit septem diebus aliis columbam, et iterum emisit eam; nisi ut advertas quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adiungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes? Si quem in principio resilire conspexerit, tamen commutandi eius et corrigendi non desperet profectum. Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit; deinde non negligit iustae exspectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, opperitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium: ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones. Et quia in omnibus remedio divini favoris utendum est; ideo septem exspectavit dies quibus mundus omnis describitur absolutus [Gen. II, 2], et operatori requies ministrata; ut ex illo auctore omnium sumeretur disciplina operationis humanae. |