monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XVII.

0 Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas: dinumerationem temporis quo sedit arca, initio anni, id est, verna tempestate coepisse ac desiisse diluvium; iisdemque numeris crevisse et decrevisse: ostium arcae reseratum, mentem per sensus naturam contemplando ad cognitionem Dei pervenire: demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.
59 Nunc consideremus quid sit quod ait Scriptura divina: Clausi sunt fontes aquarum, et cataractae coeli [Gen. VIII, 2]. Nec obscurum arbitror. His enim causis minuitur diluvium quibus crevit. Erupti erant fontes aquarum, apertae fuerant cataractae coeli, ut undique influentibus aquis terra inundaretur. Debuerant claudi ea ex quibus diluvii origo manavit, ut eius inciperet esse defectus. Hoc littera sonat. Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur: ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari. Principium enim medicinae est causas languoris incidere; ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur. Quod nos etiam lex docet [Levit. XIII,5,6]; cum enim steterit lepra, ut iam non diffundatur, tunc ait mundam esse leprae stationem quamdam et mansionem. Quidquid enim praeter naturam movetur immundum est. Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat. Cessante incentivo culpae atque delicti salus tuta est, atque innoffensus vigor animae se refundit.
60 Et sedit, inquit, arca [Cod. Maz. in glossa et manu recentiori quater secundo, et semel secundi, ubi in textu cum aliis mss. et edit. habet septimo et septimi.] septimo mense, septima et vigesima mensis [Gen. VIII, 4]. Nisi diligenter intendas, etiam secundum litteram difficilis loci istius comprehensio est. Et primum omnium cavendum, ne quem septimi mensis repetitio crebra perturbet. Sic enim scriptum est, sexcentesimo anno [Mss. Corb., Long., Colb. et Maz., sexcentesimo anno, mense septimo. Edit. et alii mss. ut in textu, nisi quod Rom. pro septimo, reposuit secundo. Et Valc. utrumque habet, nempe mense secundo, septimo mense, etc. Unde valde suspicamur voces secundum Hebraicam veritatem, ex coniectura in alios mss. et inde in editiones irrepsisse. Fatemur autem non videri absurdum fecisse, qui reposuerunt, mense vero secundo; ut intelliges e cap. 14, n. 48, et hoc ipso cap. columna sequenti. Alioquin minus sibi constaret Ambrosii supputatio. Sed in numeris scribendis quam facile labantur librarii, nemo nescit.] secundum Hebraicam veritatem, mense vero primo, septima et vigesima die mensis coepisse diluvium: centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense, septima et vigesima mensis: postea minui coepisse aquas misericordia Dei, centum quinquaginta diebus diminutionem aquarum factam, postea apparuisse capita montium: deinde post quadraginta dies aperuisse ostium arcae sanctum Noe, dimissum corvum non revertisse, dimissam columbam revertisse vacuam, iterum [Mss. quinque probatiores restituunt. post septem dies; quae verba in aliis, atque in edit. desiderantur.] post septem dies dimissam revertisse cum ramo olivae, tertio post septem dies dimissam non revertisse, tunc advertisse Noe quod aqua omnis recessisset. Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, [Rom. edit. et ms. Torn. ad marginem, in secundo mense.] in secundo anno septima et vigesima mensis. Quod igitur ad explanationem apertam pertinet, eodem mense atque eodem die restituitur aequalitas terrae post diluvium, quo corrupta est incipiente infusione diluvii. Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus. Tunc incipiunt [Rom. edit., germinare arbores, germinare fructus.] gemmare arbores, germinare fructus. Divitem ergo reformavit Dominus et restituit qualitatem. Mense igitur secundo, hoc est, aprili (primus enim mensis martius est quo habet iustus natalem, quando noctium dierumque aequalitas aestimatur, hoc est, octavo, ut Romani putant, vel ut alii, quinto kal. April.); mense, inquam, secundo, hoc est, aprili, septima et vigesima mensis coepit diluvium. Ver igitur initium anni aestimatur, non secundum usum temporis, sed secundum naturae praerogativam; ut quia tunc spes anni inchoat, et incipit se fructus ostendere, tunc videatur anni esse principium. Septimus autem mensis secundum numerum is qui September dicitur, computatur; quia etsi a septembri mense annus videatur incipere, [Vide quae dicentur tom. II, in epist. ad Episc. Aemiliae.] sicut Indictionum praesentium usus ostendit (tunc enim seminum iactus), vere tamen ex quo plenior gratia se incipit demonstrare, ex eo anni origo subducitur; et ideo qui alia ratione primus putatur, diversa aestimatione septimus habetur. Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis [Rom. edit., super montem Ararath.] super montem quadrati. Ex illo minui diluvium coepit. Simul considera quia eisdem numeris quibus aliqua incipiunt, resolvuntur; ut diluvium coepit secundo mense anni, septima et vigesima mensis: centum quinquaginta diebus influxit diluvium, centum quinquaginta diebus aliis cessit diluvium: quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis [Ita mss. quinque, ac edit. Am.; Vat. autem, et aliae edit., exactis visa sunt capita montium: undecimo, etc.] exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe: ita constat eodem numero quo cumulatum est, diluvium esse imminutum. Unde docet nos Scriptura ordinem esse servandum.
61 Quod autem ostium sit arcae quod aperuit iustus, secundum corporis rationem supra dictum est. Secundum altiorem autem interpretationem illud dicendum videtur, quod corporis sensus velut ostiorum similes habentur. Per hos enim tanquam per ostia ingreditur in nostram mentem velut quaedam sensibilium comprehensio. Ergo mens nostra per hos sensus respicere videtur, et maxime per visionem, quae omnibus sensibus corporis praestabilior aestimatur; quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
62 Per hanc igitur fenestram corvum primum iustus emisit. Quaerenda causa, nec tamen latet quantum ad litteram pertinet; quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces eius observant, volatusque rimantur. Sensus autem altior significat [Edit. omnes, ac mss. duo, quod omnis iustus. Alii, ut in textu.] quod mens iusti quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda, et temeraria primo a se repellit. Siquidem omnis impudentia, atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur, sicut corvus: lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet. Et ideo tamquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri iusti mente tenebrosum. Denique egressus corvus non revertitur ad iustum; quia fugitans omnis culpa est aequitatis, nec probitati videtur et iustitiae convenire. Denique evasisse se credit iniustus tamquam de vinculis, cum iustus ab eius se consortio separaverit, diluvii cuiusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed [Post vocem, remansit, additur in Rom. edit. donec siccaretur aqua; sed nulla alia edit. vel mss. suffragante.] remansit.
63 Considerandum etiam quare non regressum dixerit corvum, [Edit. Rom., donec siccaretur aqua a facie terrae, ut etiam infra. Aliae vero edit. et mss. magno consensu, donec siccaret aqua a terra. Ubi subauditur, se, ellipsi familiari apud Latinos.] donec siccaret aqua a terra [Gen. VIII, 7], quasi vero postea sit regressus. Sed haec locutio familiaris est Scripturae divinae. Siquidem et in Evangelio habes scriptum de sancta Maria, quod non cognoverit eam Ioseph donec peperit filium, cum utique nec postea cognoverit [Matth. I, 25]. Deinde quae est locutio ista, ut diceret, donec siccaret aqua a terra, non terra ab aqua? Et quidem usus loquendi etiam hoc habere consuevit: tamen nonnulli ante nos aestimaverunt, eo quod immoderata quaedam videatur vis exprimi passionum hac locutione verborum; quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat. Non redit igitur culpae species in animam iusti, quasi siccam et mortuam derelinquens, et cui iam nocere non possit.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XVI. <<<     >>> XVIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 17