monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XVI.

0 Cur dictum sit: Memor fuit Dominus Noe, nulla eius uxoris ac filiorum eius facta mentione? Cur item bestiae prius, quam iumenta nominata sint; et qualis spiritus super terram inductus, ut aquae cessarent?
56 Memor fuit Dominus Noe, et bestiarum, et iumentorum [Gen. VIII, 1]. Moventur plerique qua causa non dixerit Scriptor, quod etiam uxoris et filiorum Noe memor fuit Dominus, cum bestiarum et iumentorum fuerit memor. Sed cum dixerit quod Noe memor fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines eius reliquas comprehendit. Simul exprimi videtur quidam reliquarum consensus necessitudinum. Etenim cum omnes invicem sibi chari sunt, una est domus: cum autem discrepant, separantur et scinduntur in plures domos. Ubi ergo charitas, ibi senioris nomine de quo pendent caeteri, domus omnis significatur: ut si quis arborem dicat, utique comprehendit et ramos: si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt, pariter uno atque eodem sermone complectitur.
57 Nec illud otiosum quod primo dixit, quia memor fuit Dominus Noe, deinde bestiarum, postea iumentorum, hoc est, cur non ea animantia quae mitiora sunt, post hominem nominavit, sed ferociora. In quo videtur illa esse ratio, ut ea quae ferociora erant, utriusque partis vicinitate mansuescerent. Quod videtur etiam in illo versu poetico declarari: κακοὺς δ᾽ ἐς μέσσον ἔλασσεν (Homerus, Iliad. Δ). Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus; quo inferiores collocaret in medio, quo magis hinc inde a fortioribus iuvarentur, et dimicationem utriusque partis assumerent. In his scriptis series manifestatur. Altiore autem sensu certum est quod iustus in medio habet non in parte cogitationes cordis sui: et quoad carpit hanc vitam, habeat necesse est in corpore tamquam in illa arca bestias graves. Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum. Itaque insipientis anima ferinos acuit motus, atque adolet venena serpentum: sapientis autem vigor mitigat et coercet.
58 Et induxit Dominus spiritum super terram, et cessavit aqua [Gen. VIII, 1]. Non puto hoc ita dictum, ut spiritus nomine ventum accipiamus. Neque enim ventus poterat siccare diluvium. Alioquin cum mare ventis exagitetur quotidie, exinaniretur profecto. Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans? [Omnes edit., Spiritus igitur virtute. Omnes mss. . . . . divini virtute.] Spiritus igitur divini virtute invisibili diluvium illud repressum esse non dubium est, coelesti operatione, non flatu. Unde scriptum est: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae [Ps. CIII, 27 et seq.]. Est ergo Spiritus cuius operationi cedere universa videantur, in quo coeli ipsius virtus sit, sicut scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Ps. XXXII, 6]: qui Spiritus est creator universorum, sicut etiam Iob dicit: Spiritus divinus qui fecit me [Iob. XXXIII, 4].
Ambrosius HOME