monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XV.

0 Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum: per quindecim aquae cubitos queis montes superabantur, humanos sensus: denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari: superbos autem praecipue delendos cum iustus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
50 Et clausit Dominus a foris arcam [Gen. VII, 16]. Sermo manifestus est secundum litteram. Claudenda fuit arca, et tuto sepienda munimine; ne eam vaga diluvii fluenta penetrarent. Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio iudicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
51 Exundavit igitur aqua, et levavit arcam, et ferebatur super summum aquarum. Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina. Quod magna emphasi dictum est. Ubi enim eruptio, ibi irrevocabilis effusio sit necesse est; nec retineri facilis ingentium prolapsio fluentorum. Manifestum est igitur quod scriptum est. Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore iactatur.
52 Illud quoque non praetermittendum arbitror, quia Scriptura non praeteriit, quantis numero cubitis aqua super terram fuerit; quindecim enim cubitis super excelsos montes aquam fuisse dixit. Simplex itaque intellectus patet. Allegoria autem quinque sensus complectitur, qui sunt in corpore nostro velut excelsi montes, qui hanc carnem passionum obrumbrant, et plerumque incursantur bestiis, et exagitantur condensa et opaca eorum. Unde et Dominus per nationum credentium fidem veniens ad Ecclesiam suam, venit a Libano [Haec verba, sicut ait Habacuc . . . . usque ad illa, sicut habent Cantica, auctoritate mss. omnium Gallicanorum, restituimus, cum prius in edit. omnibus desiderarentur.] sicut ait Habacuc propheta dicens: Dominus a Libano veniet, a monte umbroso et opaco [Hab. III, 3]. Ecclesia quoque venit a Libano, sicut habent Cantica Canticorum. Ita enim legimus: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano. Transibis et pertransibis a principio fidei, a cubilibus leonum, et montibus pardorum [Cant. IV, 8], quo gentiles populi, qui velut bestialium passionum graves patiebantur incursus, nunc altitudine fidei, et sublimitate devotionis meant. Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens: meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant. De numero autem cubitorum sic quidam ante nos aestimaverunt, quod quinque sensus triplicem collectionem habeant; eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus [Rom. edit., quod tangibili materiae subiacet.] quod tangendi substantiae subiacet, tangit. Ideo quinque sensus tripliciter aestimati sunt, vel secundum illud: Scribe tibi tripliciter [Prov. XXII, 20]. Ego tamen commodius puto illud, ut sensus terreni hominis atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluvii fluenta transcenderint.
53 Merito mortua est omnis caro quae movebatur. Quod et secundum litteram liquet, et proprie ac naturaliter carnis corruptelam indicio procellosae commotionis expressit. Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem. Movet enim voluptates caro, et ipsa voluptatibus commovetur. Talis autem commotio corruptelam creat. Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscuiusque degenerat. Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur; cum excitant studia virtutum, disciplinae profectus est. Omnis igitur qui erat in arida, mortuus est: nec enim poterant non mori quos tanti diluvii unda demerserat. Hoc secundum scriptum seriemque verborum. Caeterum si allegoriam quaeras, non dubium est quia exemplo ligni aridioris quod simul ut lambere coeperit, ignis exurit: ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte iustitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit. Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat; quo non facile diluvii corporalis cedat iniuriae, atque [Edit. ant., arida incuriae siti evirata. Rom. et Vatcod., arida incuriae situ evirata. Alii denique mss., arido incuriae situ evirata; Maz., eviscerata.] arido incuriae situ evirata moriatur. Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire; ne quis sole iniquitatis arescat, et procellam persecutionis sustinere non possit [Baruch. III, 20 et seq.]. Scriptum est enim: Quod si in humido hoc faciunt, in arido quid fiet [Luc. XXIII, 31]?
54 Delevit, inquit, Deus omne quod erat super faciem terrae [Gen. VII, 23]. Scripti evidens explanatio. Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat: quales describit Esaias Iudeae filias, oculorum micantes nutibus, et alta se cervice iactantes [Esai. III, 16]. Sunt enim huiusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina: qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine: in priora gressu procedant, ad posteriora verticem reclinantes: coelum spectent, terram autem fastidiant, tamquam cervicis dolore suffixi, ut eam inclinare non possint. Hos igitur delevit de libro vitae Deus dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur [Luc. XIV, 11]: nec inter merita sanctorum [Id est, commentariis coelestibus sive ut paulo ante dixerat, libro vitae.] commentis adhaerere facit coelestibus.
55 Omnibus igitur qui extra arcam fuerunt, interemptis, derelictus est Noe solus in arca cum iis qui cum ipso erant [Gen. VII, 23]. Non indiget interpretatione sermo simplicior. Concurrit intellectus cum littera. Altior autem et interior significatio demonstrat iustum virum, amatoremque sapientiae, tamquam arborem fructuosam, internecatis quae escam eius solebantarrodere, comam obumbrare, coarctare processus ramorum, velut exsortem irrationabilium passionum solum remansisse cum suis. [Rom. edit., Sui autem sunt iuris. Male; hic enim sui idem significat, atque familia Noe, ut patet ex antecedentibus.] Sui autem sunt purae animi disceptationes, quae virtuti adhaereant. Et bene addidit in arca remansisse, quasi vix credibile amputatis corporalibus passionibus videretur eum adhuc versari in corpore: quo licet iam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat: et velut incorporeus in corpore, superferebatur diluvio, non absorbebatur; corpus quidem gerens quasi in arcae positus interno, sed qui corpus ipsum, insuperabilis passionibus, quasi incorporeus, in medio tantorum motuum gubernaret.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XIV. <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Ambrosius > 15