monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XIV.

0 Diluvium verno tempore accidisse, ut magis eo cruciarentur homines; et sexcentesimo anno Noe, ut hominum interitus cum eorum creatione congrueret. Item per fontium abyssi, et cataractarum coeli ruptionem mentis atque corporis diluvium significari.
48 Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sexcentesimo anno Noe, [Abest ab omnibus tum mss. tum edit. ant., mense secundo. Excipe tamen cod. Maz. in quo secunda manu restitutum est: sicut et, secundum mensem; ubi prima manu habet cum Corb., Valc., Long. et Colb., septimum.] mense secundo, vigesima et septima mensis fit diluvium. Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit. Tunc ergo fecit diluvium, quando dolor eorum maior foret, qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tamquam dicentis Dei: Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur: non deest terra obsequiis suis, non bestiae desunt muneribus suis, quae solemnes solvuntur in partus, ut homini nihil desit: homo solus partibus suis deest, nescit auctorem suum a quo ei omnia ministrantur, negligit conditorem. Despicit homo remuneratorem suum, cum Deus opus suum non despexerit. Pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. In suis divitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur. Nihil ante hominem terra deliquerat, nullis erravit in fructibus: in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens. Quod solum munus admirabile est, principale mentis interiit. Cur igitur omnia illa servantur? Ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluvium terra sentiret. Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut iaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur. Quod autem sexcentesimo Noe anno fit diluvium, illud videtur ostendere quia sexto die Adam creatus est. Idem numerus, hoc est, qui par dicitur, et in auctore et in reparatore servatur; quia fons sexagesimi et sexcentesimi sextus est numerus. Idem autem et primus et septimus mensis dicitur. Sed magis primum observare debemus; quod post diluvium verno tempore colendorum cura reparetur agrorum, et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere. Quo significatur numquam Deum eo numero vel tempore interitum hominum fuisse facturum, quo fecit exordium; nisi immanibus delictis esset offensus. Simul veniam temporis et numeri ratio promittit; quod etiam iratus admoneatur tam praecedentibus causis beneficiorum suorum, ut non penitus deleat eorum substantiam, quos ipse donavit.
49 Et rupti sunt omnes fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt [Gen. VII, 11]. Vim diluvii convenienter Scriptura expressit, dicens coelum et terram pariter esse commota, e quibus elementis constat istius mundi omne principium. Undique ergo influentibus aquarum molibus conclusum genus hominum [Edit. Am. et Gill. cum ms. Maz., purgetur; Era. et Rom. cum aliis mss., perurgetur.] perurgetur. Haec secundum litteram. Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus. Magna igitur naufragia, quando mentis pariter et corporis sensuumque omnium turbo et procella miscentur. Diligenter dicta pensemus. Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem. Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria [Omnes omnino edit. cum mss. Torn. ac Vat., et luxuriae vacat, ut fragilitas. At mss. Corb. Colb. et Maz. cum Latinii coniectura, luxuria vacat; et Corb. cum eodem Latin., ut frugalitas.] vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant: etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes, aliquanto excusabiliores habentur. Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, [Edit. omnes, virorem. Mss. contra cum Latinio, vigorem.] vigoremque confundunt; atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae; tunc magnum est diluvium omnibus pariter ingruentibus passionibus: tunc se insipientia, iniustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere. Inde erumpunt de corporis fonte terreni libido, temulentia, luxuria, postremo diversorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et vigorem mentis effeminant.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 14