Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XIII.
0 | Cur ingresso Noe in arcam, post septem dies diluvium factum sit? Item cur Moyses dixerit illud quadraginta diebus et quadraginta noctibus duravisse; quave ratione quadraginta dies perseveraverit? Quo pacto in ipsa poenae comminatione divina misericordia eluceat. Post quae liberalis Noe obedientia consideratur. |
42 | Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur postea quam ingressus est Noe in arcam, et induxit animantia, post septem dies diluvium factum sit. Non enim otiosum videtur, quod non aut plures, aut pauciores interpositi sunt dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt. Sex enim diebus factus est mundus [Gen. II, 2], septimo die requievit Deus ab operibus suis. Quo declaravit indicio ipsum esse auctorem mundi, atque diluvii. Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum. Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant. Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire; ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam; quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque iniustitiae renuntiarent. Secundum est, ut hinc quoque Domini supra modum misericordis clementiam colligamus; quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare. Est enim Deus peccati immemor, virtutis remunerator, sicut ipse ait in propheta: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates, et memor non ero: tu autem memor esto. et iudicemur: dic iniquitates tuas, ut iustificeris [Esai. XLIII, 25]. Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et iustificationem impertiat. Exspectavit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requievit; ut si venia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret. |
43 | Istud quoque curae fuit non praetermittere, eo quod diluvium factum dixerit, quadraginta diebus, et addiderit, quadraginta noctibus [Gen. VII, 12]. Scimus enim diem dici quem sol terram illuminans signat; noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant; et plerumque a nobis ita diem significari ut noctem non comprehendamus, plerumque ut complectamur. Significantes enim mensem tringinta dierum, significamus et noctes. Unde cum satis fuisset Moysi dixisse diluvium fuisse quadraginta diebus, cur addiderit, et quadraginta noctibus, quaeritur. Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur [Gen. II, 21]: simulque quia vir prior quasi auctor, qui virtutem moveat mulieris, atque in partus excitet: actu ille clarior publico; ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata iam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda. Consonans autem in utroque numerus periculi, quia peccata etiam consonantia; meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum. |
44 | Non mediocriter etiam scrutantur plerique qua ratione quadraginta dies diluvium fuerit. Et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum: hebdomadam autem constitutioni totius mundi, hoc est, laetioribus. Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est [Exod. XXIV, 18], tot dies observavit Moyses in monte Sina, et demoratus est, cum praescripta Legis acciperet? Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta; ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi. Unde nunc iam non poenae praescripti sunt dies quadraginta, sed vitae; ut hoc numero ieiuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem. Itaque per Domini resurrectionem quadragesimus dies iam non habetur novissimus, sed primus; atque inde vita numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur. |
45 | Et delebo, inquit Dominus, omnem resurrectionem carnis a facie terrae. O coelestium pulchritudo verborum, si quis se a decoro intellectu piae mentis examinet! Indignatur Deus peccatis nostris, sed non obliviscitur pietatis. Minatur supplicium, sed non permittit excidium. Moderatur vindictam, revocat severitatem. Deleturum se dicit omnem carnem non a terra, sed a facie terrae. Florem decutit, redicem servat: sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur. Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum. Atramentum deletur, sed lignum manet. Delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora. Atramentum tollitur, substantia non exterminatur. Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem. Delebo resurrectionem carnis a facie terrae, ut scribam in coelestibus resurgentes. Delebo de libro terrae, ut scribam in libro vitae. Deleantur, Domine meus, Domine, deleantur cito elementa ferri, ut scribantur elementa Christi. Aboleatur resurrectio terrena, ut coelestis gratia redundet. Veni, Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices quos iam misericordia divina non deleat. Suscipe tabulas quas Dominus statuat in aeternum. Utinam ipse non frangas. Et ipsas mihi mea culpa sustulerat, nisi Dominus reddidisset. Iure quidem Moyses indignatus est, ne haberent divina privilegia, qui non deferrent obsequia. Sed puto quod non mihi eas, sed Iudaeis fregeris. Fregisti Iudaeis, recepisti mihi. Fractae sunt priores, ut posteriores manerent. Fregisti eas in pectoribus Iudaeorum. Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent? Ecce secundas tabulas dicunt se tenere, sed non tenent. Dicunt se legere divina elementa, sed non legunt [Deut. IX, 10]. Digito Dei scriptas esse tabulas Moyses dicit: illi digitum Dei non legunt, ferrum legunt. Atramentum vident, spiritum Dei non vident. Sed Ecclesia nescit atramentum, spiritum novit. Ideoque Paulus novit scribere non atramento, sed spiritu Dei vivi [II Cor. III, 2 ] [et 3]. O sacrilegum ineptum populum Iudaeorum! Homo spiritu Dei scribit, et homo sub lege nutritus, et illi volunt Deum atramento scripsisse, non spiritu. |
46 | Ergo ut ad superiora redeamus, delet Deus resurrectionem carnis, tamquam apicum scriptionem: quo declaratur quod superfluam hominum nativitatem propter impietatem eius deleverit specie litterarum: substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet. Cui sententiae convenire etiam illud videtur quod ait: Delebo, inquit, omnem resurrectionem carnis. Resurrectioni autem communi usu naturae contraria videtur esse purgatio; quia purgatione reciditur, et reprimitur resurrectionis luxuria. Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat. Repressit igitur Dominus qui iam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis eius quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat. Haec secundum litteram. Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae. Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi huius illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum. |
47 | Et fecit, inquit, omnia Noe quae mandavit ei Dominus Deus [Gen. VII, 5]. Iustus mandata accepit, servus imperia. Hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit: ille qui nutat obsequiis, oneri servitutis addicitur. Denique et dominus Iesus dicit in Evangelio: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Iam non dicam vos servos [Ioan. XV, 14 ] [et 15]. Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur. Nec fefellit Dominum iudicium suum, implevit iustus universa, non partem, sed universa quae mandata sunt ei; et ideo Scripturae divinae accepit testimonium. Nec superfluum putes quia simul posuit Dominum et Deum; nam et Deus in Domino, et Dominus in Deo: sed ut Patris et Filii intelligas commune praeceptum. Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem: et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit; quoniam vero postea, ut iusti seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit. Denique facturus mundum Deus dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram. Et dixit Deus, fiat lux. |