monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XII.

0 Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus. In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri. Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem.
39 Nunc consideremus qua ratione induci in arcam iubet a iumentis mundis septem et septem, masculum et feminam [Gen. VII, 2]: ab immundis autem duo et duo, ut nutriatur semen in omnem terram. Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam; quia mundus et sacer septimus numerus. Nulli enim miscetur, nec ab alio generatur. Ideoque virgo dicitur, quia nihil ex se generat; meritoque tamquam materni exsors immunisque partus, et muliebris copulae, etsi hebdomas femineo nuncupetur vocabulo, virilis habet sanctificationis gratiam: Omnis enim masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur [Exod. XXXIV, 19]. Et in propheta habes: Effudit, et peperit masculum [Esai. LXVI, 7], id est, sanctum. Secundus autem numerus non est plenus, quia divisus. Quod autem non est plenum, vacuum habetur. Septimus autem numerus plenus, quia hebdomas, ut decas; et similis illius primi, [Mss. Corb. et Vat., quia alpha est ad similitudinem, etc. Hinc nobis videtur a vero non abhorrere aliquid prius de primo numero fuisse dictum, quo postea sublato non minimum obscuritatis toti huic loco subortum est.] quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes. Haec naturalia.
40 De moralibus autem ut dicamus, [Ita mss. Corb. et Long. Vat. autem cum edit. Gill. ac Rom., non est dubium quin rationabile. Am. et Era., non est dubium. Quod enim rationabile.] non est dubium quod irrationabile animae nostrae in quinque sensus dividatur, et vocem, et generatorium, quae natura videntur esse feminea; quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt. Unde claret eos mollioris naturae habere substantiam. Sed erudito et industrio viro munda omnia; quia sapientia exercitati viri et virtus firmamentum his virili transfundit iudicio. Ergo prudentis et [Edit. Am. ac Era., propositum gubernantis ex infirmioris sexu qualitate in fortiorem substantiam transferuntur. Gill. et Rom., propositum gubernantis est infirmioris sexus qualitatem . . . . transferre. Mss. Corb. et Long. melius ut in textu, ubi subintelligenda vox, sensus.] proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur. Valida enim sapientis et fixa sententia est; non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et iustum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a iusto. Iustitia enim singulare est bonum, per se ipsa suo tanti spectatur pretio. Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit. Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
41 Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam [Edit. omnes, praecipit carnis animantia. Mss. praecipi cernis, etc.] praecipi cernis animantia, iure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas. Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint. Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus; meritoque in principio libri huius qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam [Gen. II, 9]. De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum; eo quod mens nostra in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem. Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur: ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum huiusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus. Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, [Sic mss. Edit. vero, cui regnum sapientia est.] cui regimen sapientia est.
Ambrosius HOME