Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT XI.
0 | Virum iustum sibi ac suis saluti esse; licet nonnumquam studium relaxanti obrepat error. Non semper iustum esse apud Deum qui iustus sit apud homines. Denique mentem inter passiones quasi patrisfamilias obire officium. |
36 | Intra, inquit, tu et omnis domus tua in arcam; quia te vidi iustum coram me in generatione ista [Gen. VI, 18]. Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit [Prov. IX, 12]. Itaque Noe iusti merito etiam domus eius in diluvio servatur. Sic in mari navigantes, et in bello exercitus, si illis non desit gubernatoris peritia, istis imperatoris prudentia, a periculo tuti sunt aliena ope. Sed quia boni imperatoris bonus exercitus est; ideo etiam in eo laudem iusti intelligimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut virtutis fulgeret consortio; meritoque invenit salutem cognatio. Nec repugnat, quia postea aut filius, aut uxor offendit. Dormiebat iustus, cum erraret filius [Gen. IX, 22 et seq.]. Femina quoque utpote sexus fragilioris mole periculi turbata [Ibid. 19, 26], quae totum orbem divino incendio perire crederet, quid miraris si virum non potuit sequi, cum ipse iustus ab angelis monitus vix evaserit? Quid autem mirum si homini obrepit error, aut se relaxat intentio? Argue ergo quia et iustus inebriatus est. Sed haec loco suo reservanda arbitror (Infra, c. 29). |
37 | Nunc quod superest consideremus. Pulchre enim dixit: Quia vidi te iustum coram me in generatione ista. Multi hominibus iusti videntur, pauci Deo: aliter hominibus, aliter Deo. Hominibus secundum vitae speciem; Deo secundum puritatem animi, virtutis veritatem; homines quae foris sunt probant: Deus quae intus examinat. Perpense autem addidit: In generatione ista; ut neque superiores condemnaret, neque posteriores excluderet, recteque diluvium factum astrueret interitu generationis eius quae non haberet consortium aequitatis. Haec secundum litteram. |
38 | Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua. Quod enim in anima mens, hoc anima in corpore. Si mens tuta est, tuta est domus, tuta anima: si anima incolumis, incolumis caro. Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit. Ideoque bene dicit Dominus iusto, intra tu, hoc est, in teipsum intra, in tuam mentem, in tuae animae principale; ibi salus est, ibi gubernaculum; foris diluvium, foris periculum. Si autem intus fueris, et foris tutus es; quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae sunt exsecutiones. Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt. Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis. Sobrietas enim mentis, medicina est corporis. |