monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT X.

0 De tribus causis ob quas muta inanimantia per diluvium subiecta sint poenae, et quemadmodum sensus nostri peccato moriantur; ac Deus testamentum suum cum iusto statuerit.
31 Quaecumque, inquit, sunt in terra, morientur [Gen. VI, 17]. Quid utique muta deliquerant animantia? qua causa subiecta sunt poenae, quae peccandi sensum non habent? Sed quemamodum in bello cum imperator ab hoste occiditur, commoritur eius exercitus, atque omnis comminuitur virtus militaris: sic non discrepare a iustitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia. Denique si quando est pestilentia, corrupto coeli tractu, prius ea quae sunt irrationabilia lues dira contaminat, et maxime canes, equos, boves; atque ea inficit quae cum hominibus conversari videntur: sic morbi vis etiam genus humanum implicat. Haec igitur prima causa, ut arbitror, iustae assertionis.
32 Secunda illa, quia nemo accusat naturam, cur reliqua corporis nostri membra moriantur solo capite sublato, cum multos videamus amputatis manibus et pedibus supervivere. Sed non eadem caeterorum membrorum est praerogativa, quae capitis; ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra: nec in eo aut operatoris providentia deseritur, aut substantiae humanae fragilitas redarguitur. Similiter ergo nemo nunc arguat, quia caput et principale quoddam caeterorum animalium homo est, quo moriente non debet mirum videri, si caetera commoriantur animalia.
33 Tertium illud est, quia rationis expertia non propter se, sed propter hominem generata sunt animalia; hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subiectione humana praestaret conditio. Denique gratiae hominis attribuit Propheta dicens: Omnia subiecisti sub pedibus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris [Ps. VIII, 8]; quia propter ipsum illa omnia: alia propter utilitatem, alia delectationis gratia, alia voluptatis. Consequens ergo erat, ut cum deleretur homo a facie terrae propter quem facta sunt, etiam ipsa pari delerentur occasu. Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
34 Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt; quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior. Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia. Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat. Nemo enim gravius moritur, quam qui peccato vivit. Moriuntur in [Edit. Rom., actiones singulae. Aliae, et mss., passiones. Sic etiam infra eadem Rom. edit., infert crimina, ubi aliae, et mss., refert crimina.] eo singulae passiones: moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae. Annon videtur mori, qui sibi libidinis telum impresserit, qui spontaneus in foveam mortis irruerit? Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit iuvenem multo blandimento sermonis; laqueis autem labiorum suorum illigat eum. [Edit. ant., Moritur ex silentio: melius Rom. et cod. Corb. ac Long., Moritur vox silentio.] Moritur vox silentio, si non confiteatur Deo. Moritur multiloquio; quia scriptum est: Ex multiloquio non effugies peccatum [Prov. X, 19]. Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis. Omnis namque postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis.
35 Et ideo quia terrena omnia moriuntur diluvio, solus autem iustus in aeternum manet, ad ipsum dicitur: Statuam testamentum meum ad te [Gen. VI, 18]; quia ipse divinae est haeres gratiae, ipse coelestis possessor haereditatis, beatissimorum consors bonorum. Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent; nec cedit haereditas, donec vivit testator: Deus autem cum sit sempiternus, transfundit iustis divinae haereditatem substantiae; et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non gravant suorum consortes bonorum, magisque fruitur eo quo nos utimur. Denique Dominus Iesus pauper factus est, cum dives esset, ut nos illius inopia ditaremur: qui Testamentum utrumque suo consummavit sanguine; ut nos vitae suae cohaeredes, et mortis faceret haeredes, quo et vitae haberemus consortium, et mortis beneficium. Multum autem tribuit iusto, dicendo: Statuam testamentum meum ad te; eo quod rationabilis et fidelis vir sit testamentum Dei. Ipse est enim haereditas, ipse possessio, in quo virtus divini testamenti est, in quo fructus iudicii, in quo haereditas promissionis, de quo David dicit: Ecce haereditas Domini. filii merces fructus ventris [Ps. CXXVI, 3]. Sed iam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 10