monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT IX.

0 Per inferiora arcae nos edoceri ciborum receptacula minimi esse facienda; et hac occasione de intestinorum conformatione ac usu disputatur. Exoriri ex intemperantia diluvium, quodve adhibendum ei remedium sit, ostenditur.
27 Nunc illud quaeremus, quid sit quod ait Dominus: Inferiora arcae bicamerata et tricamerata facies [Gen. VI, 16]. Inferiora quidem dicendo, advertimus quod pulchre nos sentire voluerit inferiori loco aestimanda ciborum receptacula, hoc est, ea viscera quae acceptum conficiunt cibum. Corruptibilis enim esca est: quod autem corruptibile non superioribus, sed inferioribus comparandum. Simul quia cibus deorsum fertur, cuius exigua portio viribus corporis, alimoniaeque proficit: reliqua vero pars alvo purganda deducitur; quia intestina sunt per quae descendunt ciborum superflua.
28 Ita operator noster instituit, ut non extenta a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa; quo vitae nostrae usus propagaretur. Nam si extenderentur intestina hominis quae suscipiunt et deducunt cibum, statim sine ulla pertransiret mora; et necesse esset iugiter esurire nos, iugiter epulari, aut deficiente alimentorum substantia deficere illico. Nunc autem in illa intestinorum reflexione ac sinuatione bipartita ac tripartita adhaeret cibus et descendendo paulatim vires ministrat, succum infundit corpori, tenet satietatem, differt edendi appetentiam: nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido. Primum ergo indigentia est, et fames: deinde ex his sequeretur edendi sine intermissione continuatio. Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est; cum vacuatur, replendus? Tertium quid superat, nisi mors inter ipsos cibos epulasque permixta? Quomodo enim poterant diutius vitam procedere, simul edentes, et esurientes, et bibentes, sitientesque, et priusquam replerentur exinanientes omne quod sumpserant, statimque esurientes? Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia. Primum enim in stomacho quem plerique ventrem appellant superiorem, cibus conficitur: deinde coquitur in iecore, atque eo digeritur vapore. Succus eius dividitur certis viscerum portionibus, ex quo omne corpus valescit. Quod satis iuniorum incrementa, senum testificatur perseverantia. Reliquum cibi in ventrem defluit. quem omnes ventrem appellamus sine adiectione, plerique dicunt ventrem inferiorem; ex quo fimus necesse est qui plenus iam corruptionis descenderat, egeratur per illud ex transverso ostium.
29 Haec cum ita affabre naturali institutione ad Dei praeceptionem composita videantur; tamen si non edendi a nobis, agendique modus servetur, tamquam exuberantibus passionibus generatur diluvium, et quaedam totius labes corporis. Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat. Itaque aut duritia interna tenduntur, et quatiuntur doloribus, aut incocto ciborum humore et indigestionis asperitate interior quidam intestinorum amictus raditur; quia velut chartae specie geminus eorum amictus asseritur: unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus: alius interior tamquam lateribus attextus; unde aiunt non totum solvi cum raditur. Nam si continuus esset interior, immedicabilis eius scissura foret, illic per moram adiunctionum adhaerere ciborum reliquias. Quae si adiunctiones solvantur, transire semesos cibos, et potus defluos, hoc est hominis diluvium.
30 Unde mihi videtur per arcae huius figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc [Ita mss. Corb., Long. et Vat. et edit. ant. At edit. Rom. et al. Vat., spiritali.] speciali tuti simus diluvio. Corruptela enim diluvii causa est: ea ubi irrepserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum; ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur. Nihil est enim quod tam miserae servituti subiiciat hominem, quam libido, atque eiusmodi cupiditates quae iugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit. Maximum ergo in hoc diluvio est remedium, ut iustum praeferas, eumque mandati coelestis exsecutorem eligas. Quis est iustus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram? Cohibe orgo et tu omnes irrationabiles passiones tuas, omnesque sensus tuos menti subiice, animique imperiis assuesce. Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem; et per rationabilem mentem poteris etiam irrationabilia tua, et immunda peccata ab omni periculo diluvii liberare.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9