Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT VIII.
0 | Per ostium e transverso in arca positum decenter exprimi partem corporis ignobiliorem; cui ex Apostolo honorem abundantiorem circumdamus. Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur. |
24 | Pulchre autem addidit: Ostium ex adverso facies [Gen. VI, 16], eam partem declarans corporis per quam cibos egerere consuevimus; ut quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdaret. Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur. Nam cum istud in Moysi scriptis sive ipse Socrates, sive Plato qui in Aegypto fuit, potuerit, vel legere, vel ab aliis percipere qui legerant; decoro motus invento ostium sibi apertum putavit, ut operatoris nostri consilium praedicaret: laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret; ne in purgationibus ventris conspectus noster offenderetur. At vero Apostolus: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus; et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent [I Cor. XII, 22 ] [et 23]. Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur. Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis. |
25 | Quod pulchre etiam ad Ecclesiae membra Apostolus retulit [Ibid., 27 et seq]. Quae enim inhonesta sunt nostra ac superflua, nisi luxuria, nisi lascivia? Quibus si quis iuventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Iesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo; nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cuius vita innocentior, habere aestimatur? Et ut Apostoli ipsius exemplo utamur, Iudaeus erat, persecutor erat: vocatus ad gratiam Christi, coepit esse Apostolus. Et quia plus ei dimissum est, plus coepit diligere, abundantius caeteris apostolis laborare, vas electionis factus, doctor gentium missus. Nonne etiam apostolorum ipsorum plurimis uberiorem et honestiorem consecutus est gloriam, qui ante et inhonestus et ingloriosus fuit, cum persequeretur Ecclesiam Dei? Pauper iste debilis in Ecclesia ipse te redemit suis votis. |
26 | Et ut maiora aperiamus mysteria, quid tam ignobile quam gentilis populus? Pauper, ut pote qui nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset, vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit gratiam. Itaque quia plus ei dimissum est, plus diligit. Remansit Iudaeorum populus, licet uno pede claudus: quamquam et in ipsa lege claudicet. Itaque ille qui gloriosissimus habebatur, amisit omnia, mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem. Iste qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum gloriatur consortio. Ergo Plato quod potuit, sermonis nitorem adhibuit: Apostolus autem qui habebat Dei spiritum, revelavit mysterium. Satis dictum est de ostio; quoniam qui retro erant, priores facti sunt. |