monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT VII.

0 Arca Noe cum arca foederis comparatur; cuius dimensionibus denotari ostenditur singulas humani corporis partes ad usum aliquem et decorem esse compositas.
16 Alibi autem, hoc est, in Exodo etiam deauratur foris et intus arca illa [Exod. XXV, 11], quae in sanctis est mundi intelligibilis imitatrix imago. Sicut enim pretiosius aurum bitumine: ita illa quae in sanctis est arca, quam ista praestantior. Denique hic simpliciter ligna posuit: ibi autem ligna quidem, sed imputribilia comprehendit, declarans merita sanctorum. Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit; quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia. Haec autem arca, utpote in diluvio, huc atque illuc motu impellebatur incerto; eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
17 Nec illud praetereundum quod cum dixisset: Et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine, et quinquaginta cubitorum latitudine, et triginta cubitorum altitudine, addidit: Colligens facies arcam, et in cubito consummabis eam a summo [Gen. VI, 15 ] [et 16]: ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adiungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur; tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur. Ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam, et maxime Salomonis qui ait: Oculi sapientis in capite eius [Eccles. II, 14]: quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis [Vet. edit., regnum impertiat, responsa proferre. Mss., regimen impertiat, responsa proferre. Demum Rom. edit., regimen impertiat, responsa proferat. Hanc porro lectionem secuti sumus, quod non alia occurreret emendatior. Nisi quis malit responsa proferre graeco more dictum pro responsa, id est, iussa proferendo. Confer hunc locum cum c. 9 l. VI Hexaem. n. 55 et seq.] regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae. Ibi igitur summa nostrae salutis, ibi gratia. Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat. Decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut visus maior, ita splendor est.
18 Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. Quam deformes sunt vultus caecorum! Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem? Tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi. Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas. Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut [Ms. Corb. et Long., velut quadam acie.] quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur; et ipsi excipiunt si quid fuerit illatum quod oculum possit laedere. Si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium specie velut intexta gemmis refulgent!
19 Aurium quoque ut necessarius usus, ita decora species: quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem. In quibus ita elaboravit opus suum natura; ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus. Denique saepe multos improviso clangore consternari videmus, et attonitos aut vocis alicuius aut tumultus sono expavescere. Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant. Simul si vehementior pulsus fuerit alicuius sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat. Vermiculi quoque si aurem penetrare tentaverint, quodam sordium visco tenentur.
20 Nares simae contra naturam videntur: iam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu; quemadmodum pecudis magis facies, quam vultus hominis aestimatur?
21 Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores; ne cerebrum aura laedat, aut imber feriat, aut sol adurat. Quos ita tamen dedit natura, ut pro sexu aut prolixiores placeant, aut recisi; et pro aetate, aut plerumque pro temporis et anni qualitate. In senibus grata canities, in pueris prodigiosa: delectat [Desideratur in vet. edit. et Vat. ms. vox, tonderi, quam nos e codice Corb. et Long. reposuimus. At Rom. edit. habet, desecta pressius. non male, si quis ei ms. suffrageretur.] tonderi aestate pressius, hyeme indulgentius: mulieribus ornamento est coma, dedecori est viris. Denique Apostolus evidentius expressit hoc dicens: Nam ipse natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi [I Cor. XI, 14, 15].
22 Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii? Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius? De quibus si qui ceciderint, vox claudicat.
23 Haec de capite prolixius diximus; quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia dividerentur. Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia. Denique haec in nobis validiora quae propiora capiti, haec praestantiora. Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat. Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant; pedumque gressus qui etsi exiliores videntur, fiunt tamen latiores cum incedimus.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7