monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Noe et Arca, 1, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT VI.

0 De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur; et cuius nidi singulas eiusdem corporis humani partes significant. Quomodo illae bitumine, ut firmiter sibi cohaereant, sint liniendae.
13 Sed iam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in eius aedificatione descriptam humani figuram corporis. Quid est enim quod ait Deus: Fac igitur tibi arcam de lignis quadratis [Gen. VI, 14]? Quadratum certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat partibus, et conveniat sibi. Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur. Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur. Iam pedes, et manus, brachia, femora, et crura quadripartita quis non ipso [Ita Corb. et Long. Edit. vero: ipso usu.] visu advertat? Sunt autem pleraque eorum, et si non eiusdem longitudinis, aut latitudinis; tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat: longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo. Et sicut ligni arcae trina distantia est; siquidem trecentorum cubitorum longitudinem, et quinquaginta cubitorum altitudinem, et triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit: ita et in nostro corpore summa est, et media, et minima distantia. Summa secundum longitudinem, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem: totum tamen corpus attextum ex singulis membris quadratum videtur. Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus.
14 Quid etiam sibi vult quod ait: Nidos facies in arca [Ibid.], nequaquam silendum videtur. Naturaliter enim dictum arbitror, eo quod omne corpus nostrum attextum est sicut nidus; ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos. Nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se visus inserit. Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam deiicit. Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit. Nidus est quartus maior caeteris hiatus oris, in quo nutritur, donec adolescat sapor; et unde vox evolat. In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos eius artifici suavitate modulatur; et cum sit ipsa irrationabilis, rationabilem vocem exprimit. Nidus est hemicranium. Nidus est membrana illa quae cerebrum fovet, et intra cohibet. Nidi sunt viscera pulmonis et cordis. Spiritus quidem nostri, hoc est, eius quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo: sanguinis autem et spiritus nidus est cor. Duo sunt enim eius uteri: unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas: alter quo rigatus ex illo superiori deducit in arterias iugi meatu. Ossa quoque validiora nidos habent. Sunt enim intus cavata, in quibus foraminibus est medulla. In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis. Unde puto et illum in Psalmo non solum mystice, sed etiam naturalitater dixisse: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos [Ps. LXXXIII, 4]. Est enim iam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae. Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas.
15 Illinies, inquit, eam bitumine [Gen. VI, 14]. Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus. Et foris igitur et intus apta compage connexum sibi adhaeret, et habitudine propria quam ἀφὴν Graeci dicunt, tenetur; ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur: sed ad unitatem [Edit., aptam et continentem; mss., aptam et concinentem.] aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur. Ideo bitumine constringi arca iubetur; est enim bitumen vehementis ad constringendum naturae. Unde graece dicitur νάφθα, παρὰ τοῦ συνάπτειν, quod disiuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire. Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De Noe et Arca, 1, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ambrosius > 6