Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT V.
0 | Terram iniquitate hominum fuisse corruptam; item omnis hominis tempus ante Dominum esse duplici modo intelligi: denique pro toto homine carnem sumi, cuius illecebris anima nostra corrumpitur. |
11 | Corrupta est autem terra coram Deo, et impleta est, inquit, iniquitate [Gen. VI, 11]. Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit. Unde et Dominus Deus ait: Tempus omnis hominis venit ante me, quia repleta est terra iniquitatibus suis [Ibid., 13]. Tempus quidem omnium hominum in conspectu Dei, et in eius voluntate est. Non enim, ut vulgo aiunt, fatale decretum alligatur: sed tamen specialiter hic dictum puto; quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te [Ioan. XVII, 1]. Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic: Tempus omnis hominis venit; quia repleta est terra iniquitatibus suis. Hoc in figura; in veritate autem ait: Reliquiae per dilectionem gratiae salvae factae sunt [Rom. XI, 5]. Ideoque exclamat Apostolus dicens: Superabundavit peccatum, ut superabundaret et gratia [Rom. V, 20]. |
12 | Corrupit, inquit, omnis caro viam suam [Gen. VI, 12]. Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam eius corruperit. Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus. Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant. Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit. Pulchre autem ait, quia homo viam naturae suae corrupit. Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis. Alii habent: Viam ipsius, hoc est, Dei. Hoc solet verbo Domini declarare. |