Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT IV.
0 | Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes. Qui dicantur filii Dei; et quo pacto Deus dicatur irasci aut moveri: quare etiam irrationabilibus propter hominis peccatum deletis, Noe gratiam apud Deum invenerit. |
8 | Gigantes autem erant in terra in diebus illis [Gen. VI. 4]. Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor: sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem. Et consideremus, ne forte gigantum sint similes homines cultui studentes carnis suae, animae autem nullam curam habentes: sicut illi qui de terra secundum poeticam fabulam orti, mole corporis sui freti, feruntur habuisse contemptum superorum. An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis huius imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes? Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate. |
9 | Plerumque Angelos filios Dei vocat Scriptura; quia ex nullo homine generantur animae. Itaque viros fideles filios suos dicere non est aspernatus Deus. Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur [Iob I, 6]: ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis Scripturarum auctoritate [Ps. LXXXI, 6]. Dicit enim Iohannes Evangelista: Quia quotquot Dominum Iesum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt [Ioan. I, 12 ] [et 13]. Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent. Neque enim Deus cogitat sicut homines, ut aliqua ei nova succedat sententia; neque irascitur quasi mutabilis: sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam; tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam. |
10 | Minitatus est praeterea quod deleret hominem: Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo [Gen. VI, 7]. Quid laeserant irrationabilia? Sed quia propter hominem illa facta erant, eo utique deleto propter quem facta sunt, consequens erat ut etiam illa delerentur; quia non erat qui his uteretur. Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax; homo enim definitur animal vivum, mortale, rationale. Principali igitur exstincto, etiam sensus omnis exstinguitur; eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit. Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse. Simul ostenditur quod hominem iustum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed iustitiae et perfectionis merito laudatur. Probati enim viri genus virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus homines, ita animarum genus virtutes sunt. Etenim familiae hominum splendore generis nobilitantur: animarum autem clarificatur gratia splendore virtutis. |