6 | Nec solum sanctus Noe abundavit filiorum generatione; sed etiam universa se effudit quam maxime eo tempore generatio. Quod non otiosum videtur. Secuturo enim diluvio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluvia absorbuerunt: ut quod fuit humani generis abundantia, divinae deputetur gratiae; quod diluvium secutum est, nostris ascribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris avertimus Domini misericordiam. Sic et in posterioribus invenies, quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas [Gen. XLI, 26 ] [et 27]. Principale est enim virtutis inchoare a beneficiis, et praeseminare gratiam. Unde et David ait: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine (Ps. c, 1). Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae. Divinum est igitur quod bona praemittuntur, nostrum quod mutantur. |
7 | Ipse hoc declarat Deus dicens: Non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt [Gen. VI, 3]. Spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis. Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo iussus est facere, ait Scriptura: Quia repletus est spiritu prudentiae et disciplinae [Exod. XXXI, 3]. Hic ergo spiritus datur hominibus, sed non permanet. Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt. Carnis enim natura disciplinae repugnat, quia voluptati obtemperat. Denique de solo Domino Iesu scriptum est: Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto [Ioan. I, 33]. In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cuius caro non vidit corruptionem. |