Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT II.
0 | Quid nomina filiorum Noe significent; quidve ordo quo illa recensentur? Id exemplo instructae aciei, ac naturae ipsius instituto exponitur. Denique cur in declarandis eorum generationibus invertatur ordo, fuse declaratur. |
3 | Huic vero tres filii nati, Sem, Cham, Iaphet. Quae nomina significant bonum, et malum, et indifferens, ut et naturae gratia bonitatem habuisse, et malorum tentamenta ei nequaquam defuisse, et indifferentibus, hoc est, velut supellectili virtutum abundasse videatur. Qua ratione autem malum in medio posuerit, ratio evidens est; quia naturae bonum omnibus inest: nec quasi naufragos in lucem proiicit, sed suffulsit et viribus; ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant: sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo; ut ea dote muniti tueantur bonitatem naturae, et malum illud inciudant, ne possit nocere, et quasi clausum strangulent. |
4 | Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium; ut inferiores in medio sint, dextera laevaque velut in cornibus validiores, per quos tota acies robur accipiat? Unde et quidam poeta Graecus ait: κακούς δ᾽ ἐς μέσσον ἔλασσεν (Homer., Iliad. Δ), hoc est, malos autem in medium inseruit. Ita ergo et natura quasi bonus dux, imperante Deo, quae nos ad huius mundi praelia generare noverit; quae bona habet, primo ordine constituit; quae officiant, secundo; quae adiuvent, tertio: ut tamquam in medio inclusus hostis, geminatis quocumque se contulerit, opprimatur viribus; ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet. |
5 | Sed quia ubi generantur, hic ordo est: ubi autem generant, Iapheth primo loco scribitur, tertio Cham; ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est. Bonum quidem quod velut in quadam naturae nobilitate est, praecedit: malum autem sequitur; sunt enim cogitationes mentis contrariae, quae utique oriuntur postea. Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant. Nam quamdiu in voluntate est malum, non in ἐντελεχείᾳ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere: cum vero efferbuerit, atque in ulcus eruperit, ne possit latius serpere, et finitima contaminare; tunc iusta succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum iam ferventi malo non possit resistere. Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat; ut quasi laboranti cornui opem ferat, et eam partem aciei suscipiat quae plus laborat; virtus enim bellatoris difficilioribus locis est necessaria; sicut etiam boni custodis praesentia ibi frequentior, ubi muri fragiliores. Ac ne qua pars sine defensore sit, dum illud bonum inclinatiora sustentat, tunc illud indifferens locum superiorem suscipit, velut deputante sibi eam partem perfectiori bono; nihil enim virtute perfectius. Indifferentia autem non habent robur validae virtutis, sed eius augent et diffundunt gratiam. Unde Iapheth dictus est, quod latitudo significatur Latine. |