Ambrosius, De Noe et Arca, 1, CAPUT I.
0 | Noe virum iustum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse; ut et nos ab omni istius mundi sollicitudine, atque operibus iniquitatis requiescamus. |
1 | Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus. Nam cum ipsa prophetia [Hier. XVII, 9] dixerit nihil difficilius quam hominis interiora comprehendere, quanto magis difficile viri iusti mentem cognoscere? Etenim quem Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset iustitiae seminarium; dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus. Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere: ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat? Et ideo nobis quoque affectanda haec requies fuit; ut dum Noe sanctum maiore intentione consideramus, reficiamur et nos, sicut omne genus in illo requievit ab operibus suis atque moestitia. |
2 | Unde et Noe dicitur, quod Latine dicitur iustus vel requies. Denique et parentes eius dixerunt: Quia hic faciet nos requiescere ab operibus, et a tristitia, et a terra cui maledixit Dominus Deus [Gen. V, 29]. Quod utique si ad ea quae facta sunt referendum putes, cum diluvium sub eo factum sit, non requies hominibus, sed interitus videatur illatus; nec remissio malorum, sed cumulus miseriarum. Verum si iusti viri mentem consideres, advertas iustitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi; non quod sibi utile est quaerat, sed quod omnibus: haec nos requiescere facit ab operibus iniquitatis, haec revocat a tristitia; quia dum ea quae iusta sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravem dolorem. Nihil enim est quod maioris doloris sit, quam culpae reatus. Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit. |