Ambrosius, De Nabuthae, § 71
1 | accipe aliud uerius. |
| |
| |
2 | et indigno seruauit dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se diuina ipse non tenuit. |
3 | intulerat bellum rex Syriae. |
| |
| |
4 | uictus est et seruatus ad ueniam, captiuus quoque libertate donatus et remissus ad regnum est. |
| |
| |
5 | quod fuit diuinae sententiae non solum euasit Achab, sed etiam triumphauit, quod ipsius ignauiae hostem sibi, a quo uinceretur, armauit. |
| |
| |
6 | et certe fuerat monitus a propheta dicente: cognosce et uide quid facias, monitus inquam erat eo quod Syriae regis pueris deberetur gratiae caelestis auxilium, quoniam dixisset: deus montium deus Istrahel et non deus Baal. |
| |
| |
7 | propter hoc inquit obtinuerunt pro nobis. |
| |
| |
8 | et ideo inquit si non plene obtinuerimus eos, in locum Syriae regis satrapas constitue, ut uirtutem illis et potentiam regis auferret. |