monumenta.ch > Ambrosius > 69
Ambrosius, De Nabuthae, § 68 <<<     >>> § 70

Ambrosius, De Nabuthae, § 69

1 ergo uos prope positi orate et reddite munera terribili et ei qui aufert spiritum principum, terribili aput reges terrae, eo quod nullo redimatur diuitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio, qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui contulerit eo plus exigit ab eo, Saul priuato contulit regnum, sed quia mandatum non custodiuit, et regnum amisit et spiritum, multos reges gentium propter perfidiam fecit e populo patrum esse captiuos et, ut iam de proposita loquamur historia, qui Achab regem ingratum caelestibus beneficiis ita iussit occidi, ut a canibus eius uulnera lamberenbr.
2 etenim quia pauperis uineam concupiuerat, nequaquam tentis opibus expletus imperii infra omnem inopiam redactus a domino.
3 non qui uulnera eius lauaret inuentus est, non qui corpus operiret.
4 defecit circa eum humanitas hominum, canum successit asperitas.
5 dignos plane sui ministros funeris auarus inuenit.
Ambrosius HOME

bnf1732.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik