Ambrosius, De Nabuthae, § 67
1 | sed in azymis sinceritatis et ueritatis. |
| |
| |
2 | itaque in conclusione conuersus ad uos propheta ait: orate et reddite domino deo uestro, id est: nolite dissimnlare, diuites - dies instat -, orate pro peccatis uestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera. |
| |
| |
3 | ab ipso accepistis quod offeratis, ipsius est quod ei soluitis. |
| |
| |
4 | dona, inquit, mea et data mea, hoc est quae offertis mihi dona data sunt mea; ego ea dedi nobis atque donaui. |
| |
| |
5 | denique propheta ait: bonorum meorum non indiges, ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti. |
| |
| |
6 | fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat. |
| |
| |
7 | fide Abel plurimam hostiam optulit deo; super Cain fratris munera placuit munus Abel. |
8 | quia fide uicit. |
| |
| |
9 | nam unde pauperis hostia magis quam diuitis placet? quia pauper fide ditior est. |
| |
| |
10 | sobrietate locupletior. |
| |
| |
11 | et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: tibi offerent reges munera. |
| |
| |
12 | non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Iesus dominus delectatur, qui corporali lasciuiae mentis dominentur imperio. |
| |
| |
13 | orate ergo, diuites! non habetis in operibus quod placeat. |
| |
| |
14 | orate pro peccatis uestris atque flagitiis et reddite domino deo uestro munera. |
| |
| |
15 | reddite in paupere, in egeno soluite. |
| |
| |
16 | in illo inope faenerate, quem placare propter flagitia uestra aliter non potestis. |
| |
| |
17 | quem ultorem timetis facite debitorem. |
| |
| |
18 | non accipiam inquit de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae siluarum. |
| |
| |
19 | quidquid optuleritis, inquit, meum est. |
20 | quia totus orbis est meus. |
| |
| |
21 | non exigo quae mea sunt; est quod de uestro possitis offerre studium deuotionis et fidei. |
| |
| |
22 | non sacrificiorum ambitione delector; tantummodo, O homo. |
| |
| |
23 | irnmola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. |