monumenta.ch > Ambrosius > 60
Ambrosius, De Nabuthae, § 59 <<<     >>> § 61

Ambrosius, De Nabuthae, § 60

1 diues fidei diues est deo, diues misericordiae diues est deo, diues simplicitatis diues est deo, diues sapientiae, dines scientiae diuites deo.
2 sunt qui in paupertate abundent et qui in diuitiis egeant.
3 abundant pauperes, quorum profunda paupertas abundauit in diuitiis simplicitatis suae, diuites autem eguerunt et esurierunt.
4 neque enim otiose scriptum est: diuitum pauperes praepositi erunt et proprii serui dominis faenerabunt, quia diuites et domini superuacua et mala seminant.
5 ex quibus fructum non colligant, sed 'spinas metant.
6 et ideo pauperibus diuites erunt subditi et serui dominis spiritalia faenerabunt, quemadmodum diues rogabat, ut sibi stillam aquae pauper Lazarus faeneraret.
7 potes et tu, diues, istam implere sententiam.
8 largire pauperi, et domino faenerasti; qui enim largitur pauperi deum faenerat.
Ambrosius HOME

bnf1732.197

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik