Ambrosius, De Nabuthae, § 58
1 | Custos ergo tuarum es, non dominus facultatum, qui aurum terrae infodis. |
2 | minister utique eius, non arbiter. |
| |
| |
3 | sed ubi thensaurus tuus, ibi et cor tuum. |
| |
| |
4 | ergo in illo auro cor tuum terrae infodisti. |
| |
| |
5 | uende potius aurum et eme salutem, uende lapidem et eme regnum dei, uende agrum et redime tibi uitam aeternam. |
| |
| |
6 | uera allego, quia uerba adstruo ueritatis. |
| |
| |
7 | si uis perfectus esse, inquit omnia quaecumque habes uende et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo. |
| |
| |
8 | et noli contristari, cum haec audis, ne dicatur et tibi: quam difficile qui pecunias habent in regnum dei intrabunt. |
| |
| |
9 | magis cum haec legis, considera quia ista tibi potest mors eripere, potestas superioris tollere, deinde quia peteris parua pro magnis, caduca pro aeternis, thensauros pecuniae pro thensauris gratiae. |
| |
| |
10 | isti corrumpuntur, illi permanent. |