Ambrosius, De Nabuthae, § 53
1 | tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris, tibi crescit quidquid minueris. |
| |
| |
2 | te illo quem pauperi dederis cibo pascis, quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur et fructus iam in his est. |
| |
| |
3 | misericordia seminatur in terra, in caelo germinat, plantatur in paupere, aput deum pullulat. |
4 | ne dixeris inquit deus: eras dabo. |
| |
| |
5 | qui non te patitur dicere: eras dabo, quomodo patitur dicere: non dabo? non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis; quod enim commune est in omnium usum datum solus usurpas. |
| |
| |
6 | omnium est terra, non diuitum, sed pauciores qui non utuntur suo quam qui utuntur. |
| |
| |
7 | debitum ergo reddis, non largiris indebitum. |
| |
| |
8 | ideoque tibi dicit scriptura: declina pauperi animam tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine. |