1 | Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. |
2 | toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui fidelis est totus mundus diuitiarum est. |
3 | toto mundo fugit qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi. |
4 | et ideo Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus meus. |
5 | quam misera conscientia, quae se proditam doluit! |