Ambrosius, De Nabuthae, § 49
1 | quid sibi autem uult quod meretrices lauerunt in sanguine eius nisi forte ut meretricia quaedam in illa feritate fuisse regis perfidia proderetur uel cruenta luxuries, qui sic fuit luxuriosus, ut holus desideraret, sic cruentus, ut propter holus hominem occideret? digna auarum, digna auaritiae poena consumit. |
| |
| |
2 | denique et Iezabel ipsam comederunt canes et uolucres caeli, ut ostenderetur quod spiritalis nequitiae fiat praeda diuitis sepultura. |
3 | fuge ergo. |
| |
| |
4 | diues, huiusmodi exitum. |
| |
| |
5 | sed fugies eiusmodi exitum, si fugeris eiusmodi flagitium. |
| |
| |
6 | noli esse Achab, ut possessionem finitimam concupiscas. |
| |
| |
7 | non tibi cohabitet Iezabel illa feralis auaritia, quae tibi cruenta persuadeat, quae cupiditates tuas non reuocet, sed inpellat, quae te faciat tristiorem etiam, cum desiderata possederis, quae te faciat nudum, cum diues fueris. |