Ambrosius, De Nabuthae, § 47
1 | et factum est inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthae, conscidit uestimenta sua et cooperuit se cilicio. |
| |
| |
2 | et factum est post haec et surrexit et descendit Achab ad uineam Nabuthae Israhelitae possidere eam. |
| |
| |
3 | irascuntur diuites et calumniantur, ut noceant, si non optineant quod desiderauerint. |
| |
| |
4 | cum autem calumniati nocuerint, dolere se simulant, tristes tamen et tamquam maesti non corde sed uultu in possessionis direptae locum prodeunt et inpressionis suae iniquitate potiuntur. |