1 | quid enim aliud in illa historia nisi diuitum auaritia describitur, quae est uanum profluuium, quod omnia fluuii modo rapiat et nulli usui profutura transducat? haec est lezabel non una, sed multiplex, non unius temporis, sed temporum plurimorum. |
2 | haec omnibus dicit, sicut illa dixit uiro suo Achab: |