Ambrosius, De Nabuthae, § 37
1 | habes unde facias, quid uereris? tua te uoce conuenio. |
| |
| |
2 | habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare, habes fecunditatem publicam: quid destruis horrea,? ostendo tibi, ubi melius tua frumenta custodias, ubi bene saepias, ut fures tibi ea auferre non possint. |
| |
| |
3 | include ea in corde pauperum, ubi ea nullus curculio consumat, nulla corrumpat uetustas. |
| |
| |
4 | habes apothecas inopum sinus, habes apothecas uiduarum domos, habes apothecas ora infantium, ut dicatur tibi: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem. |
| |
| |
5 | istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum, ista horrea, quae fecunditas futura non destruat. |
| |
| |
6 | nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? iterum ergo et illa destrues quae nunc facere paras et maiora facies. |
| |
| |
7 | dat enim tibi fecunditatem deus, ut aut uincat aut condemnet auaritiam tuam, quo excusationem habere non possis: tu uero quod per te multis nasci uoluit tibi soli reseruas, immo et tibi adimis; magis enim seruares tibi, si dispertireris aliis; bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerint reuertuntur et gratia liberalitatis in auctorem redit. |
| |
| |
8 | denique scriptum est: seminate uobis ad iustitiam. |
9 | esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. |
| |
| |
10 | bona satio in corde uiduarum. |
| |
| |
11 | si terra tibi fructus reddit uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis! |